utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02173017

Charter Number: 02173017
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1049 - 1109
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant omnes futuri et presentes quoniam ego Gauffredus Beraldi miles dono Deo et sancto Petro monachisque Cluniacensibus quibus domnus Hugo abbas preesse videtur quicquid omnino habuisse vel reclamasse dicor in villa de Casellis et quicquid Jocerannus de Gaupera in eadem villa eisdem dedit et concessit ego quoque do et concedo tam in terris et pratis quam in aquis et molendinis sive omnibus omnino eidem ville pertinentibus Dono etiam eisdem quicquid in condamineis de Cinzoch habui umquam vel reclamavi et quicquid in villis Breiæ et Scotiæ super eos umquam reclamavi et peram quam in Cluniaco reclamabam similiter werpivi eisdem et dedi et quod in villa Miolanis super eos reclamavi similiter dedi et quod in villa Noeros super eos querebam similiter werpivi servos quoque et ancillas si in aliquibus supradictarum villarum habui aut super eos alicubi aliquando reclamavi sed et quicquid calumniæ aut reclamationis in eos usquam habui werpivi finivi et dedi Hanc etiam cartam quia firmam manere volui factam super altare Sancti Petri manibus meis firmavi et postea domno Hugoni abbati obtuli Testes autem et confirmatores carte hujus fuerunt Yvo prior et Hugo cellararius et Artaldus decanus Lordoni monachi milites quoque isti Hugo de Salduno item Hugo de Leemnite et Bernardus Grossus sed et Stephanus Bernardi Contantini filius Oddo Capellanus et Hugo Metaforis et plures alii Facta vero sunt hec per manum Bernardi camerarii et ipse testis est In cujus manu ego Gauffredus manum meam misi et fide firmavi quod hec omnia sicut scripta sunt stabiliter et firmiter teneam et si aliquando [quod non credo futurum] violavero potestatem eidem dedi aut cuicumque ipse preceperit me oppignerandi Et ut contra omnes fratres meos fidelis adjutor et protector super hoc existam promisi et ut dixi fide firmavi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter