utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02173023

Charter Number: 02173023
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1049 - 1109
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Dum in hujus seculi laboriosa vivitur peregrinatione agendum est ut unusquisque homo ex rebus a Deo sibi conlatis peccata sua helemosinis redimere festinet ut Christum omnium conditorem in die ultimo valeat reperire misericordissimum Ut autem emamus regnum sempiternum properemus agere bonum etenim scriptum est Regnum Dei tantum valet quantum habes Valet enim regnum Dei his qui sua pauperibus et egenis larga manu distribuunt Quapropter notum sit omnibus hominibus tam presentibus quam futuris quod ego Adaltrudis femina mater Rodberti militis de Vitriaco veniens ad extremum diem mortis mee et reminiscens enormitatem peccatorum meorum dono Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et loco Cluniaco ubi donnus Ugo abbas videtur magis prodesse quam preesse et fratribus ibidem Deo servientibus presentibus et futuris concedo pro remedio anime mee et in loco sepulture dono ego jam denominata femina unum mansum in villa Tulgiaco et servum Letbaldum qui ipsum mansum tenet cum uxore sua et filiis et filiabus totum ab integro et sine ullo calumpniatore laudo et confirmo ego Adaltrudis quicquid ibi habeo vel habere debeo et quod mihi evenit ex parte parentorum meorum maxime patris vel matris ut ego et ipsi partem habeamus in orationibus in helemosinis in vigiliis et in aliis bonis que fiunt in eodem loco et in omnibus locis ad ipsum pertinentibus S Adaltrudis qui hoc donum fecit et testes fieri rogavit S Unberti presbiteri S Rotberti filii sui S Ugonis filii sui S Blismodis filie sue Si quis autem hanc nostram donationem infringere voluerit nisi ad satisfactionem venerit sit anathema maranatha
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter