utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02173027

Charter Number: 02173027
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Bequest
Date: 1049 - 1109
Date Type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
map View Map
Charter:
Notum sit omnibus hominibus presentibus et futuris quia ego Gaufredus de Cluniaco diu studueram calumpniam servitutis imponere duobus fratribus Constabulo et Bernardo Sed post multa placita longasque contentiones comperi nichil esse omnino quod calumpniatus eis fueram Unde tandem pro Dei timore et pro anime mee et omnium antecessorum meorum remedio finio et sine omni retencione vuerpio calumpniam quam eis non recte imponebam et si quid juris in eis habebam totum dimitto et dono Domino Deo et sancto Petro laudantibus et concedentibus filiis meis Vilenco Dalmatio et Ulrico ceterisque omnibus Idcirco si amodo aliquis de cognatione mea eis vel eorum propaginum jugum servitutis imponere presumpserit nisi cito ad emendationem venerit et dignam Deo et sancto Petro satisfactionem fecerit perpetua servitute cum Juda traditore dampnetur Actum est hoc fideliter apud Galenniacum in horto juxta ecclesiam in presentia quorum Cluniacensium monachorum videlicet Willelmi decani de Cluniaco Artaldi decani de Lorduno Stephani de Galenniaco Wigone et Leotaldo de Masiliis tempore domni Hugonis Cluniacensis abbatis Testes et auditores sunt isti Wichardus de Marze et Milo filius ejus Hugo Burdinus Hugo de Miolan Pontius de Salone Otto de Marze Durannus de Sancto Nicetio Bernardus presbiter de Sancto Nicetio et Petrus frater ejus Seguinus de Galenniaco
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter