utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02173030

Charter Number: 02173030
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1049 - 1109
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Dum in hujus seculi laboriosa vivitur peregrinatione agendum est ut unusquisque homo ex rebus a Deo sibi conlatis peccata sua helemosinis redimere festinet ut Christum omnium conditorem in die ultimo valeat reperire misericordissimum Ut autem emamus regnum sempiternum properemus agere bonum etenim scriptum est Regnum Dei tantum valet quantum habes Valet enim regnum Dei his qui sua pauperibus et egenis larga manu distribuunt Quapropter notum sit omnibus hominibus tam presentibus quam futuris quod ego Stephanus miles de Saleg decidens in infirmitate et video me inde non convalescere timore mortis perterritus atque cognoscens me in Deum et in sanctos ejus peccasse me multum ideo derelinquo hujus seculi vanitates et accipio habitum Sancti Benedicti et dono Domino Deo et sanctis ejus Petro et Paulo et loco Cluniaco ubi domnus Ugo abbas magis videtur prodesse quam preesse et fratribus ibidem Deo servientibus presentibus et futuris videlicet dono ego Stephanus supradictus pro remedio anime mee et omnium parentum meorum unum molendinum qui est justa ipsum pratum in villa Saleg et medietatem de la Forest del Mas et unum mansum ad Vilarem Mainulfum cum omnibus que ad ipsum mansum pertinent et censum et quicquid mihi reddebat ille qui ipsum mansum tenebat totum ex integro dono loco supradicto Item ego jam supradictus Stephanus facio aliam donationem loco prenominato de omni alodio meo quem habebam in seculo et tenebam sine ullo calumniatore ut si duo filii mei quos in seculo dimisi mortui fuerint sine heredibus nullus de parentibus meis omnino nihil in ipso alodio ibi aliquid requirant sed totum ex integro dono laudo et confirmo loco Cluniaco et fratribus ibidem Deo servientibus presentibus et futuris sine ullo calumniatore Si quis autem hanc nostram donationem [quod absit] infringere voluerit nisi ad satisfactionem venerit sit anathema maranatha S Stephani qui hoc donum fecit et testes firmare rogavit S tribus filiis suis Bernardi Gausfredi et Rodberti monachi S uxoris sue Pontie S Johannes de Chrax S Ansedei de Oblat
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter