utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02173036

Charter Number: 02173036
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1049 - 1109
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Clemens et largiflua misericordia Dei multis modis compatitur fragilitati humane ut quia vix sine peccati contagio vivere nequid in promptu habeat medicinalem occursum videlicet ex propriis rebus helemosine subsidium Qua de causa nos consanguinei fratres id est ego Petrus et uxor mea Helison cum universis filiis nostris ego quoque Bertraus et conjux mea Rainuis et frater noster Petrus et nepos noster alter Petrus Humbertus quoque qui habet neptam nostram considerantes nos per fragilitatem humane conditionis multis modis delinquere donamus Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum cui preest domnus Hugo abba aliquid de hereditate nostra que sita est in episcopatu Diensi videlicet villam vocabulo Calcedonensem cum æcclesia que in ipsa villa habetur que dicata est in honore sancti Johannis Quicquid igitur in ipsa villa per hereditatem habemus cum manso indominicato et omnibus appendiciis suis totum ad integrum jam dicto loco et monachis ibi habitantibus ad hodierno die et deinceps concedimus et donamus ut habeant teneant et possideant jure hereditario sicut ipsa villa determinata est per vineas et campos et terra culta et inculta per reditus et introitus ingressus et regressus et per omnia confinia ipsius ville sicut ab antiquo premonstratur per testimonium veratium testium
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter