utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02173046

Charter Number: 02173046
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1049 - 1109
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Quisquis cupit heres effici illius terræ de qua dicit Psalmista Credo videre bona Domini in terra viventium istam terram quam pedibus calcamus et quam vermes hereditant pro illa dare non pigritetur ut expiatus ab omni labe peccatorum illam vocem Domini quam istis in die judicii dicturus est Venite benedicti Patris mei possidete preparatum vobis regnum ab inicio seculi Quapropter notum sit cunctis fidelibus quod Wigo et fratres mei Dalmacius et Boso et consobrinus noster Willelmus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo pro remissione peccatorum nostrorum ad locum Cluniensem ubi domnus abbas Hugo magis prodesse quam presse videtur æcclesiam quæ appellatur ad Cuith cum decimis et capellam castri Saxole et francigias quas rustici pro salute animarum suarum dederint et curtilum sacerdotale et unam contaminam et ad XXX porcos pascua in bosco de Saxole De quo etiam tribuit eis quantum voluerint ad omnia scilicet edificia et ad focum necnun et eis qui in ipsa terra manserint per jussionem monachorum Hanc autem cartam nobiscum firmaverunt Tedbertus sacerdos Archimbaldus miles Giraldus miles
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter