utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02173052

Charter Number: 02173052
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1049 - 1109
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Cum divinæ nobis scripturæ per Salomonem testetur auctoritas Diviciæ viri redemptio animæ ejus itemque idem ipse asserat Protegit sapientia protegit et pecunia denique per se Salvator noster saluberrima nos doctrina instituat Facite vobis amicos de Mamona iniquitatis omnibus quos aut diviciæ amplificant aut pecuniæ locupletant sollerti diligentia providendum est quatinus ita distribuantur ut in salutem animæ proficiant et quæ possessores suos sæqui morientes non possunt in actoris obsequium expensa præmittantur Magna siquidem est hæc conditoris clementiam cum se pro nobis ipse tradiderit ut redimeremur nostra non dedignantis suscipere ut peccatorum veniam consequamur Has divinæ admonitionis sententias considerantes ego Wilelmus et uxor mea Adeleida ob remedium animarum nostrarum et antecessorum nostrorum de amplitudine preditorum quæ dedit nobis Deus beatis apostolis ejus Petro et Paulo ad monasterium Cluniacense cui venerabilis abba Hugo preesse videtur donare aliquid statuimus in pago Limagniæ terram scilicet nomine Caverossum cum continentia sua et finibus suis ea ratione ut jus alodiare et quicquid proprietatis aut dominicaturæ in ea possideo predicto loco et monachis inibi Deo famulantibus delegem et transfundam perpetualiter obtinendum Et ut hæc traditionis carta firma et inviolabilis permaneat nostra auctoritate roboravimus fidelium nostrorum assensu laudari et astipulari fecimus S Wilelmi filii ejus S Stephani fratris ejus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter