utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02173054

Charter Number: 02173054
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1049 - 1109
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ego in Dei nomine Falco et uxor mea Adalaidis et filii mei Rotbertus et Aimo donamus Domino Deo et Cluniacensi monasterio in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli consecrato cui venerabilis Hugo abbas preesse videtur et æcclesiæ Sanctæ Mariæ in Frontenai constructæ æcclesiam de Banols cum cimiterio et burgo et presbiteratu et decimis et oblationibus et omni terra quocunque locorum sit sita Donamus etiam prefato loco terram Gonvens quam pretio comparavimus Sed prefatus abbas cavens aliis facere quod eum constat sibi fieri nolle fideijussores a nobis exegit quod de hac ecclesia et de hac terra nulli monasterio vel homini donationem vel convenientiam fecerimus quod nos libenter amplectentes fidejussores Agnum cognomento Catullam Emblardum et Wilelmum venerando abbati dedimus Hujus donationis testes laudatores et firmatores sunt Berardus Agno Wilelmus Amblardus Wichardus Durandus Poncius et Gerardus Si quis homo vel femina hanc cartam calumpniare voluerit maledictus et escommunicatus a choro sanctorum separetur et in perpetuum infidelitatis suæ luens cum infidelibus dampnetur
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter