Charter Document - 02173055
Charter Number: 02173055
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1049 - 1109
Date Type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
View Map
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1049 - 1109
Date Type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
View Map
Charter:
Dum in hujus vite laboriosa vivitur peregrinatione interim cum licet dumque tempus acceptabile atque dies salutis instare videtur summopere providendum est ut si qua agere bona valemus omni dilatione postposita operari non pigritemus Quia enim post mortem nil boni facere homo potest opere precium credidi antequam ad illius subtile et inevitabile ducar examen oculto judici satisfaciens manu penitentie in istius evi brevitate qualitercunque potero maculas peccatorum meorum Deo auxiliante tergere non desistam Igitur ego Ado et uxor mea Anna scelerum nostrorum enormitatem considerantes et quod est salubrius illam Domini nostri Jesu Christi dulcissimam vocem gratanti animo amplectentes qua ait Date elemosinam et omnia munda sunt vobis illud etiam Divicie viri redemptio anime ejus sunt propterea damus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum de nostro alodo qui est in episcopatu Wapicensi in terra que appellatur Campum Saureum videlicet septem ecclesias unam que est dicata in honore beati Mauricii atque aliam in honore sancti Jacobi itemque aliam in honore beate Marie semper virginis aliam in honore sancti Viatoris aliamque in honore sancti Petri necnon et aliam in honore beati Martini et aliam in honore sancti Eusebii martiris Christi Dono etiam sex alpes ex integro et omnia que habere solitus eram Facio autem hanc donationem pro remedio anime mee patris quoque ac matris et pro salute omnium fidelium vivorum ac defunctorum ut Deus omnipotens dignetur nobis esse propicius Itemque piscariam que vocatur Serascha que incipit a manso Geraldi inantea omnia dono Deo atque apostolis ejus Petro et Paulo et loco Cluniaco in quo domnus Hugo abba magis videtur prodesse quam preesse videlicet ecclesias cum decimis vel omnia que ad eas pertinent ut exinde faciant habitatores Cluniacenses quicquid facere voluerint S Adoni