Charter Document - 02173059
Charter Number: 02173059
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1049 - 1109
Date Type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
View Map
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1049 - 1109
Date Type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
View Map
Charter:
Dum in istius seculi erunnosa peregrinatione unusquisque fidelis christianus vivit interimque dum tempus acceptabile instat in quo peccata sua abluere potest studeat animam suam emundare et ab omni facere peccato quantum valet alienum Idcirco nanque Deus homini hujus vite dies ad inducias relaxat ut dignos fructus penitentie peragat sicut Doctor gentium predicat dicens An nescis quia pacientia Dei ad penitentiam te adducit Non itaque vult Dominus mortem peccatoris sed diutius eum in istius transitorie vite miseria vivere sinit ut animam suam redimat a peccatis Quapropter notum sit cunctis fidelibus quod ego Gaufredus dono Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo pro redemptione anime mee et peccatorum meorum remissione ad locum Cluniacensem ubi domnus Hugo abbas magis prodesse quam preesse videtur aliquid ex rebus meis hoc est ecclesiam Sancte Marie et clausum Sanosiacum et tres mansos cum his que appendunt ad eos pratis scilicet campis silvis aquarumque decursibus servis et ancillis Dono etiam predicti loci fratribus medietatem molini de Rocha et unum mansum eum videlicet qui est ante portam cum prato ei contiguo et contaminam que est jux[ta] predictam rocham et usuarium silvarum ad pascua porcorum et edificii opus et ad focum Huic dono adnecto terciam partem prati quod vocatur Broilus ad pasturam boum Dono etiam medietatem silve de Perronna eam scilicet partem quam pater meus habuit et super aquam Vele in villa Flacciensi duos molinos Reddo preterea illis salvamentum quod habebam in illo alodio quem pater meus dedit sancto Petro et consuetudines quas requirebam