utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02173060

Charter Number: 02173060
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1049 - 1109
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Prudentia et industria veterum mos inolevit ut commutationes et tradiciones rerum ne forte noticia earum oblivione deleatur inserantur cartis et scripta in posterum reserventur tam ad cautelam decedentium quam ad utilitatem succedentium Ideo et nos hunc morem sequentes notum facimus tam presentibus quam futuris quod Emmelz vidua uxor quondam Hugonis Beraldi donat Deo et sancto Petro ad locum Cluniacum suam id est terciam partem de æcclesia de Chasellas et de cimiterio et de terris quæ sunt foris et de silvis de servis etiam et ancillis suam terciam partem Gaufredus filius ejus hoc donum laudat Ansedeus etiam de Borbono qui huic dono calumpniabatur nunc eum laudat Joscerannus quoque de Jopera et uxor ejus donant similiter ad locum Cluniacum partem quam habebant in ipsa æcclesia et adcrescit cimiterium XXX tensas et partem suam quam habebat in molendinis et rivatgium de rivo Drundei ad stagnum faciendum et ad molendinos et unum campum qui tenet a molendino usque ad castellum et usuarium de bosco quantum necesse fuerit in illa terra et ad porcos monachi proprios pascuarium gratis et propter hoc sparsim et separatim accepit ipse et uxor ejus a monachis munus XX solidorum et de pecunia quindecim libras
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter