utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02173064

Charter Number: 02173064
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1049 - 1109
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis Quisquis heres effici cupit terræ illius de qua dicit Psalmista Credo videre bona Domini in terra viventium istam quam pedibus calcamus et quam pecudes vermesque nobiscum hereditare dinoscimus pro illa commutare vel respuere non pigritemur quatenus advenam et peregrinam se hujus exilii veraciter agnoscens et exhibens dulcissimam Domini vocem cum electis in ultimo judicii die audire mereatur dicentis Venite benedicti patris mei possidete preparatum vobis regnum a constitutione mundi Quam sibi Bernardus miles de Chalento ad obtinendam supernæ hereditatis dignitatem promulgari exoptans una cum fratribus suis Rainaldo scilicet clerico et Umbaldo milite Deo et Sanctæ Mariæ de Karitate juris sui allodum quod puplice Boniacus nuncupatur tradidit et absque retentione cum omnibus quæ ex eadem potestate in Domino habere videbantur terris videlicet cultis et incultis silvis aquis pratis servis et ancillis liberis sive cumlibertis reditibusque consuetudinariis necnon et reliquis si qua reperiantur apenditiis ad stipendia fratrum inibi commorantium perenni inmunitate concessit primo quidem in manu dunni Hugonis Cluniensium abbatis ibidem cum dunno Girardo priore ceterisque fratribus innumerisque diversæ conditionis presentis deinde vero apud Cluniacum sub presentia eorumdem instintu ipsius domni Girardi de Karitate prioris Hujus autem allodi divisionem sese contingentem facta donatione Rainaldus clericus predictorum germanorum unus quandiu adviveret sibi retinuit conditione scilicet interposita ut nullius necessitatis occasione quoquomodo ea impediret sed liberam atque indempnem predictorum dominio fratrum moriens redintegraret Primæ itaque donationis apud Boniacum factæ testes habentur Bernardus miles de Grananto Almelus prepositus et Vitalis de Batiliaco Umbaldus de Ligeriaco cum fratre suo Radulfo aliisque multis Secundæ vero donationis quæ Cluniaco facta est testes habentur prefatus miles de Grananto Bernardus Anseisus quoque miles Tetbaldi de Arbursa filius Dominicus de Luciaco Vitalis hospitator Boniacensis cum aliis quamplurimis S Bernardi de Chalento S Rinaldi ejusdem fratris S Umbaldi utrorumque fratris cum imprecatione eorumdem Si quis igitur quod futurum minime speramus nos ipsi aut ullus heredum nostrorum [quod absit] vel alicujus intromissa persona contra hanc donationem litem sive calumpniam commovere presumpserit primo quidem filium Virginis Redemptorem nostrum iratum sibi sentiat postremo beatos apostolos Petrum et Paulum interclusores paradisi sibi inveniat cogente etiam fisco ne hic indempnis transire videatur quibus litem calumpniamve inde molitus fuerit auri libras L exsolvat et hæc donatio soliditate plena vigorem perpetuum obtineat cum stipulatione subnixa Actum feliciter Amen
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter