utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02173066

Charter Number: 02173066
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1049 - 1109
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Audiant et sciant universi presentes et futuri quoniam Landricus Grossus dedit Deo et sancto Petro apostolorum principi videlicet Petro gentium doctori monachisque Cluniensibus quicquid habebat a via quæ vadit secus condaminam de Talangunto usque ad boscum de Tremble et usque ad villam de Tayse et usque ad poscum de Truncei et quicquid supradicti monachi inter hos terminos emere et excambiare a quocumque possent concessit et dedit eis et frater ejus Bernardus Grossus hoc auctorizavit Preterea sciendum quoniam Landricus supradictus similiter dedit Deo et sancto Petro monachisque Cluniacensibus servum quendam nomine Rotbertum cum uxore sua et filiis et mansum suum in quo idem servus manebat Necnon et alium servum Ilium uxoremque ejus et filios cum terra quam possidet sed et omnes servos et ancillas quos habebat in Cimandris et in Sarceio similiter dedit et concessit testibus Engerberto de Curtevas et Ilio de Crai et Bertranno de Ver Sciendum quoque quoniam Jocerannus Grossus dedit Deo et sancto Petro monachisque Cluniensibus servum quendam nomine Engilelmum et uxorem ejus et filios et terram quam idem servus tenebat et habebat consuetudines quoque quas debebat et Landricus et Bernardus fratres ejus hoc auctorizaverunt
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter