utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02173077

Charter Number: 02173077
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1049 - 1109
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant qui sunt et qui futuri sunt quoniam Jocerannus Grossus ad habitum veniens monachicum dedit Deo et sancto Petro monachisque Cluniensibus condamineas de Sarceio et pratum Curtisvas laudante et concedente Bernardo Grosso fratre suo testibus Bernardo de Busseria et Engelberto de Curtevas Preterea sciendum quoniam Bernardus Grossus monachum se profitens dedit Deo et sancto Petro monachisque Cluniensibus condamineas de Talangunt et vineam et Rodulfum servum et uxorem ejus mansumque ejusdem et mansum Clementis ipsumque Clementem et uxorem suam et unum filium ejus et unam filiam uxoremque ejus filii laudante et concedente Humberto de Curtevas Et hoc donum laudaverunt et auctorizaverunt Landricus Grossus et Bernardus Grossus fratres ejus Sciendum etiam quoniam Humbertus de Curtevas dedit Deo sanctoque Petro monachisque Cluniensibus terram quam habebat super condamineam de Talangunt testibus Ilio de Crai et Umberto Ungro Rursus scire volumus tam presentes quam et absentes quoniam Bernardus Grossus iterum dedit Deo et prefato loco monachisque Cluniacensibus clausum de Monte laudantibus filiis suis et auctorizantibus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter