utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02173097

Charter Number: 02173097
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1049 - 1109
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Precedentium religiosorum hominum hoc instituit auctoritas ut litteris mandari debeat quod in futurum inconvulsum servare debeat succedens posteritas Quapropter noverit æcclesia fidelium quod quidam milites filii Frotmundi Frotmundus videlicet Otbertus Hugo et mater illorum Arimburgis querelam habentes contra monachos Sancti Petri Cluniensis monasterii pro quadam terra Givriacensi quam Frotmundus pater illorum adquisivit in benefitium dato pretio non exiguæ quantitatis a Gausfrido domino suo postmodum divino respectu advenientes Cluniaco pro salute et redemptione suarum animarum et patris omniumque suorum parentum fecerunt publice vuerpitionem ex supradicta terra quam calumpniabant contra monachos predictos facientes Deo et principi apostolorum Petro ejusque coapostolo Paulo et sub honore eorum consecrato Cluniacensi cænobio ea videlicet ratione ut in eodem loco illorum fides et memoria in perpetuum vigeat et bonorum omniumque ejusdem monasterii participes existant Si quis vero forte ex ipsis vel ex suis heredibus quod futurum minime credimus vel aliquis qualiscumque persona premisis monachis de predicta terra contrarius extiterit omnium maledictionum vinculis inretitus iram incurrat omnipotentis Dei omniumque sanctorum ipsius qui fuerunt ab initio mundi et usque in finem mundi sunt futuri S Frotmundi et Otberti qui hanc vuerpitionem prompta devotione fecerunt testibusque corroborandam tradiderunt S Heldradi S Gerardi Acceperunt autem hujus vuerpitionis gratia predicti milites a monachis prefati loci VI libras denariorum
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter