utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02173104

Charter Number: 02173104
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1049 - 1109
Date Type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
map View Map
Charter:
Testante sacro eloquio cognovimus quod omnibus christianis de hac vita migrantibus elemosinis et orationibus subvenire debeamus quanto magis fratribus et propinquis Quamobrem noverint omnes filii sancte hujus ecclesie monasterii Cluniacensis quod Durannus de Sancto Nicetio et frater ejus Wido dederunt Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ubi domnus Hugo abbas magis prodesse quam preesse videtur pro anima et sepultura fratris sui Gaufredi in villa Solempgiaco duos servos Durannum et Constantium et duas ancillas Arsendam et Belesendam in Curtiaco quoque Grimaldum et Constantinum necne duas ancillas Anastasiam et Pulilinam et in Turniaco suam partem filiorum Andree et uxoris ejus Hec autem donatio facta est in manu domni Jozeranni cognomento Grossi tunc temporis prioris Cluniacensis videntibus nobilissimis viris Ansedeo de Oblado et Umberto Ungro et Gaufredo de Cluniaco et multis aliis ut monachi ejusdem loci hec omnia teneant et possideant in sempiternum Quod si quis vivens homo sive clericus sive laicus aut femina huic donationi contradixerit nisi cito resipuerit aut emendaverit iram Dei omnipotentis et sanctorum apostolorum Petri et Pauli in presenti seculo et in futuro incurrat Fiat fiat amen S Duranni et Vuidonis qui hanc donationem fecerunt et firmare rogaverunt S Ansedei de Obladi S Unberti Ungro S Gaufredi de Cluniaco
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter