utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02173109

Charter Number: 02173109
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1049 - 1109
Date Type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
map View Map
Charter:
Dum in hujus seculi erumpnosa vivitur peregrinatione dum licet tempusque congruum instare cernitur summopere cuique fidelium maximeque laicali professione viventium providendum est ut Domini dicentis voci aurem accommodet suam Venite ad me omnes qui laboratis et honerati estis et cetera et in alio loco Qui amat patrem aut matrem plus quam me non est me dignus Igitur in nomine summe et individue Trinitatis omnibus Christi caractere insignitis clareat quod ego Rietfredus hujus muneris capessendi gratia Christi amore preventus a negociis secularibus memet ipsum abstrahere cupiens et in Dei servitio deinceps occupare vitam meam sub regulari norma desiderans dono mecum Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo aliquid de mea hereditate que est sita in pago Viennensi in loco qui vulgato nomine vocatur Villa hoc sunt campi vinee prata molendina aque aquarumve decursus silve terre culte et inculte totum ad integrum dono quod habere ibi videor Item quoque in Rispacias villa quicquid ibi visus sum habere totum concedo Terminatur autem memorata hereditas de latere uno strata publica Viennensi et de alio latere Villa Facio autem donationem hanc pro me et filio meo Otmaro quem in pueritia constitutum mecum trado Deo perpetualiter serviturum Retineo autem quandiu vixero et filius meus Otmarus medietatem de Viriaco ad usus nostros et ut firmum permaneat manu propria firmo et testibus roborandam trado S Ricfredi qui hanc donationem fecit et firmare rogavit S Otmari filii ejus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter