Charter Document - 02173113
Charter Number: 02173113
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1049 - 1109
Date Type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
View Map
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1049 - 1109
Date Type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
View Map
Charter:
Quia presens vita labilis est et multis miseriis plena decentibus succedentibusque hominibus idcirco que in presenti fieri videmus ne in posterum futuros lateant scripto comendare curavimus Quamobrem notum omnibus presentibus et futuris sit quod ego Loterius et uxor mea Ingelburgis venditores vendidimus monachis Sancti Petri Cluniensis monasterii quandam hereditatem quam simul habemus in pago Matisconensi in agro Laliacensi in villa que dicitur Seia quam dedit Bernardus filius Maienbodi uxori mee antecessor meus et quantum visi sumus habere hoc sunt campi vinee prata curtiferi silve edifitia pascue aque aquarumque decursus Similiter et aliam hereditatem quam uxor mea de Ragembaldo et Alemaro conquisivit Pro quibus precium triginta solidorum ab eis accepimus et curtilum videlicet unum in escammium in villa que dicitur Sanctus Martinus scilicet per X solidos et omne quod visi sumus habere totum vobis vendimus atque transfundimus ex integro quesitum et inquirendum ut a die presenti et deinceps loci ejusdem rectores quicquid voluerint facere faciant Si quis vero huic venditioni contradicere voluerit non ejus vex audiatur sed semper rata et immobilis nostra permaneat venditio stipulatione subnixa S Loterii S Ingelburgis qui fecerunt et firmare rogaverunt S Bernardi S Huberti S Rotberti S Oddonis S Vualterii S Heldeberti Actum est Besorniaco publice S Aymonis scriptoris