Charter Document - 02173121
Charter Number: 02173121
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1049 - 1109
Date Type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
View Map
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1049 - 1109
Date Type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
View Map
Charter:
Notum sit omnibus presentibus et futuris quod ego Raimodis uxor Anselmi de Brictiis recognoscens multum me peccasse contra Deum et sanctos ejus ideo ego perterrita et pavore commota propter metum gehenne ignis penas inferni confugio ad fontem misericordie Dominum nostrum Jesum Christum et ad vocem Evangelii in quo ipsa Veritas loquitur dicens Date elemosinam et ecce omnia [] Item in Evangelio proclamat dicens Quia sicut aqua extinguit ignem et cetera et Scriptura loquitur dicens Peccata tua elemosina redime Quapropter ego Raimbodis veniens ad extremum diem mortis mee dono Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et predicabili loco Cluniaco cui domnus Hugo abbas prodesse videtur magis quam preesse fratribusque ibidem Deo servientibus presentibus et futuris dono ego supradicta femina pro anime mee remedio et loco sepulture ut possim habere partem et societatem in omnibus beneficiis que ibi fiunt franchisiam quam habebam in villa Cirgas totum ab integro sine ullo calumpniatore videlicet sex gallinas duas aucas tres panes et tria sextaria vini et totidem sextaria de civata Item in villa Monte dono unam peciam de terra que mihi obvenit ex hereditate mea et quam tenebam legitime per alodum S Raimodis que donum hoc fecit et testes rogavit firmare S Girardi filii sui S Rotberti filii sui [S] Dalmatii filii [sui] S Vuidonis filii sui