utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02173136

Charter Number: 02173136
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1049 - 1109
Date Type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
map View Map
Charter:
Notum sit omnibus fidelibus christianis presentibus et futuris quod ego Bernardus divina inspiratione conpunctus pro salute anime mee seculum deserere cupiens talem donationem de bonis meis que mihi jure hereditario subvenerunt facio statuo et confirmo Dono namque Cluniacensi monasterio in quo me propter timorem futuri juditii et propter amorem celestis patrie seculo renunciare velle profiteor fratribus ejusdem monasterii perpetuo tenendum ac possidendum hoc quod hec carta in subsequenti continet apud villam Kavariacum que sita est in Lugdunensi pago unam mansionem cum vinea que eidem adjacet mansioni pratum unum partem unius agri in quo potest unum sestarium seminari quintam partem unius silve apud Maseriacum insulam unam Que omnia dono sancto Petro in cujus honore illud constructum est monasterium fratribusque Deo inibi servientibus pro animabus parentum meorum et pro me necnon et pro parvulo filio meo adhuc si Deus voluerit monacho futuro addita super tali conditione pro predicto puerulo ut interim a monasterii stipendiis nutriatur donec ad etatem eam pervenerit qua in monasterio recipi valeat et quicunque prenominata terra monasterio fraudem facere voluerint deleantur de viventium libro et cum justis non scribantur Facta est autem hec donatio regente hoc idem monasterium domno Hugone abbate laudantibus et confirmantibus eodem ipso Bernardo preposito Ainardo Robpoldo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter