utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02173193

Charter Number: 02173193
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1049 - 1109
Date Type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
map View Map
Charter:
Omnibus in unitate vere fidei manentibus notum sit quod ego Hugo quondam miles de Castellione castro quod est situm juxta Salinis villam postea vero Cluniacensis cenobii monachus pro desiderio vite sempiterne spernens terrena atque caduca cum consensu et dono matris mee Deo devote nomine Pontie cum consilio etiam atque consensu fratrum meorum atque amicorum dono omnipotenti Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ac supranominato Cluniacensi monasterio in honore ipsorum consecrato cui domnus Hugo ac venerabilis abbas magis prodesse quam preesse videtur totum alodum meum quod habere visus sum in castello quod Claravallis dicitur in terris scilicet in silvis in servis et ancillis in decimis molendinis piscariis Dono etiam totam partem meam de teloneo quod habui in portu ejusdem castelli ex integro cum tota decima Antoliensis ville quam jure parentali possederam Hec omnia trado simul et concedo sancte Cluniacensium congregationi ut Deus omnipotens tam mihi quam etiam matri mee Pontie omnibusque parentibus meis seu antecessoribus vitam conferre dignetur eternam De cetero interdico ex parte Dei omnipotentis et omnium sanctorum ejus omnibus vicinis meis seu consanguineis vel etiam extraneis ne quis hoc donum calumpniari presumat Quod si quis agere temptaverit eterni anathematis maledictionem cum Juda traditore feriatur nisi concite penituerit S Hugonis monachi S Pontie matris ejus S Vualcherii filii ejus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter