Charter Document - 02173206
Charter Number: 02173206
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1049 - 1109
Date Type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
View Map
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1049 - 1109
Date Type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
View Map
Charter:
Notum sit fidelibus Christi presentibus ac futuris quia ego Gaufredus habui duos proprios servos Fulcherium videlicet et Odilonem et erat quedam ancilla nomine Liudberga que non erat ex toto mei juris sed eam communiter possedi cum ecclesia Cluniacensi Quibus cunctis tribus cum plus placeret esse in dominio prefate ecclesie quam in meo adquievi eis et hoc quod ultro mihi dederunt recepi scilicet LXX solidos et concessi eos ac tradidi Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo fratribusque atque senioribus qui morantur in monasterio Cluniaco ut eos perpetuo jure possideant absque contradictione hominum Et hanc vicissitudinem rogo ab eisdem Dei servis ut eorum merear habere societatem ut eorum oraciones et elemosine mihi ad salutem anime et animabus parentum meorum succurrant ut peccatorum veniam consequantur et ab eterna morte liberentur Et hoc donum meum ut firmum ac ratum sit ego ipse feci et hanc rogavi cartam conscribi ut sit in signum et testimonium traditionis mee