utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02173223

Charter Number: 02173223
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1049 - 1109
Date Type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
map View Map
Charter:
Unusquisque christianorum fidelium in quantum se peccatorum pondere gravatum esse conspicit in tantum studere debet atque elaborare ut de bonis a Deo temporaliter sibi concessis valeat eternum et perpetuum regnum mercari Quapropter in Dei nomine ego Hunbertus pondus peccatorum meorum reminiscens dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacum aliquid de mea hereditate que sita est in episcopatu Matisconense in villa Coblaisolas unum videlicet molendinum et unum pratum valentibus duos mansos in tali conventu ut quandiu vixero teneam et possideam post meum quoque discessum in proprios usus monachi Clunienses habeant et quando obitus mihi advenerit me sepeliant atque in vestitura omni anno aut VI denarios aut servitium de molendino quandiu vixero accipiant S Hunberti qui fieri et firmare rogavit S Poncii de Vicorzo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter