utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02173308

Charter Number: 02173308
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1049 - 1109
Date Type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
map View Map
Charter:
Notum sit presentibus et futuris omnibus quod pro Dei amore et animarum nostrarum redemptione nos ego quidem Gaufredus et filii mei uxor quoque mea Bernardus quoque nepos meus Asterius etiam frater Bernardi mulier etiam Bernardi Vetuli et filii ejus Gauzerannus et Hugo donamus Deo et beatis apostolis Petro et Paulo Cluniacensique monasterio per manum domni Hugonis cellerarii presidente ipsi ecclesie domno Hugone venerabili abbate quicquid habuimus vel habere visi sumus in podio de Rufiaco sicut terminatur in quatuor viis excepta una francisia que est inter vineas et boscum ut monachi Cluniacenses ex hac die quiete teneant et jure perpetuo possideant Et licet hoc pro anima nostra faciamus a prefato cellerario accepimus ego Gaufredus miles de Cluniaco cum uxore et filiis meis trecentos solidos Bernardum nepotem meum defunctum susceperunt monachi et sepelierunt et ejus partem ipso donante acceperunt Ego autem Asterius quattuor libras Lugdunensis monete ego vero uxor Bernardi Vetuli et filii mei trecentos solidos Si quis hanc donationem vel venditionem calumniari et contradicere voluerit non valeat vendicare quod requirit sed iram omnipotentis Dei et beatorum apostolorum incurrat nisi resipuerit et anathemati tamdiu subjaceat quoadusque que inique pervaserat restituat
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter