utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02173316

Charter Number: 02173316
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1066
Date Type: Assigned
Resource Link(s): TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives CCE: cartae cluniacenses electronicae
map View Map
Charter:
Notum sit cunctis fidelibus christianis tam presentibus quam futuris quod ego Rainaldus cognomen habens de Sancta Helena et uxor mea Terreda Achardus quoque filius meus donamus Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum ubi prodesse magis quam preesse videtur domnus Hugo abbas medietatem cujusdam ecclesie sive capelle que consecrata est in honore sancti Andochii pretiosi martyris terram quoque omnem que ad medietatem ipsius ecclesie pertinet totam ad integrum dono que scilicet per veracium testium approbatione ad medietatem ipsius ecclesie pertinere comprobabitur In ipsa quoque villa dono unum mansum sine aliquo retinemento et colongiam que ad ipsum mansum pertinet Hoc autem donum facio pro remedio anime mee et uxoris supradicte et filii prenominati eo tenore et convenientia ut si quis ex nobis tribus obierit si fuerit qui Cluniaco nos deferat seniores loci nos honorifice sepeliant et Dominum deprecentur pro animabus nostris Si quis autem hoc donum infringere putaverit sive ego sive filius aut filia vel aliquis heres aut proheres meus iram Dei omnipotentis et sanctorum ejus incurrat nisi digne emendaverit S Rainaldi Testes sunt Beraldus et Fredelandus milites S Achardi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter