utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02173331

Charter Number: 02173331
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Bequest
Date: 1050
Date Type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
map View Map
Charter:
Convenientia et werpitio de duobus castellis Condorcensibus que sanctus Maiolus dedit in prestario Pontio militi cujus filii fuerunt Petrus Wilelmus et Rostagnus qui hoc prestarium modo tenent per manum domni Hugonis abbatis Isti venientes ante presentiam domni Ugonis abbatis aput Sanctam Gallam fecerunt werpitionem Deo et Sancto Petro de prestario quod pater eorum Pontius tenuit per jussionem Sancti Maioli quamdiu vixit Quorum bonam voluntatem et humilitatem domnus abbas Hugo cum vidisset reddidit eis duas partes ipsius prestarii quod vuerpiverunt et III retinuit excepto hoc quod antea tenebamus et hoc tali convenientia fecit ut illud prestarium quamdiu vixerint teneant et post mortem suam Sancto Petro absque ullo impedimento relinquant si vero contigerit unum ex his obire pars illius sit duobus qui remanserint Si autem et secundus mortuus fuerit sit iterum pars illius qui remanserit viventi post mortem vero tertii fratris cum omni integritate ad locum Cluniacense nullo contradicente revertantur Testes sunt hujus rei Willelmus Aurison Pontius cognomine Artmannus Pontius Berardus Oudolricus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter