utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02173354

Charter Number: 02173354
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1058
Date Type: Internal, Papal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
map View Map
Charter:
Stephanus episcopus servus servorum Dei reverendissimo filio Hugoni abbati venerabilis monasterii quod a valle Cluniaca agnominatur Cluniacum in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli consecratum in comitatu Matisconensi situm et per te cunctis successoribus tuis abbatibus inibi regulariter promovendis in perpetuum Ad hoc Deo auctore in specula sancte et universalis Ecclesie eminentiores con speculatoribus nostris consistimus ut saluti et quieti universorum sollicitius invigilemus Quod utique ex speciali apostolice sedis privilegio adepti si omnibus infatigabiliter prospicere debemus multo magis illis quos sub apostolica disciplina arctiorem vitam mandatorum Dei ad instar primitive Ecclesie percurrere novimus quibus non solum omnia communia sed etiam unum cor est et anima una In quorum sorte non inferius censetur Cluniacense cenobium quod ab ipso sue fundationis primordio hactenus vibrat longe lateque sancte conversationis iubar clarissimum adeo ut faciendo et docendo exstiterit et existat Gallicanis Germanicis Italicis et plane cunctis Latine lingue monasteriis forma sanctitatis atque speculum Tam laudabili ergo monastice philosophie gymnasio tamque ordinate aciei castrorum celestium ut dignum est totis precordiis devoti secundum postulationis tue tenorem charissime fili et abba Hugo auctoritate sanctorum apostolorum Petri et Pauli quorum patrocinio prefatum Cluniacense cenobium innititur per huius nostre decretalis pagine inviolabile robur statuentes confirmamus tibi Cluniacense cenobium et per te cunctis tuis sicut dictum est successoribus in perpetuum cuncta loca et monasteria ipsi Cluniacensi monasterio iure pertinentia que etiam a quibuscunque fidelibus Christi regibus episcopis ducibus seu principibus eidem loco sunt concessa vel ab antecessoribus tuis abbatibus acquisita Bernone videlicet Odone Eymardo et beate recordationis Maiolo et sancto Odilone tam in rebus mobilibus quam etiam in immobilibus seseque moventibus ut absque ullius contradictione secure et pacifice quietus debeas ea possidere Ex quibus hic nominatim ista descripsimus Imprimis ipsum Cluniacense cenobium a potentissimo quondam duce Willelmo in pago Matisconensi fundatum cum omnibus rebus in circuitu ipsius et in aliis regionibus positis ad ipsum iure pertinentibus in comitatu videlicet Matisconensi cellam in honore sancti Martini ecclesiam quoque iuxta positam in honore sancti Ioannis villas etiam Cavinias cum ecclesia Solestriacum villam cum ecclesia Escutiolas cum ecclesia Galliniacum cum ecclesia Rufiacum cum ecclesia Massilias cum ecclesia Clairmannum Barieseranum villam Curtilias villam Petronniacum Arpaiacum Darboniacum Besurniacum Ecclesiam Sancte Columbe Vitreriam Burguliensem villam ecclesiam Sancti Laurentii castrum Lurdonum Blanuscum villam nomine Cottam monasterium etiam quod vocatur Carus Locus cum omnibus ad se pertinentibus cellam Regniacum cum omnibus sibi pertinentibus ecclesiam Sancti Victoris cum omnibus suis pertinentiis ecclesias etiam et terras que iuxta illam sunt pro quibus data est quondam ecclesia Sancti Gengulphi Equirandam quoque curtem cum ecclesia Sancti Andree apostoli et cum aliis ecclesiis et omnibus suis appendiciis omnes quoque ecclesias et terras seu quicquid prefatus locus habet in iam dicto comitatu in comitatu vero Cabilonensi cellam de Bellomonte in honore sancte Dei genitricis Marie dicatam cum omnibus sibi pertinentibus ecclesiam quoque de Campiloco cum omnibus suis appendiciis curtem etiam vocabulo Iuliacum cum ecclesiis et terris eidem loco quondam ab episcopo Manasse collatis et omnes ecclesias et terras ac quecunque supradictus locus comprobatur habere in iam dicto comitatu ecclesiam Sancti Gengulfi cum suis pertinentiis cellam sanctorum martyrum Cosme et Damiani et monasterium Sancti Marcelli cum omnibus suis pertinentiis in episcopatu vero Augustodunensi monasterium in Aurea Valle quod Parendus dicitur in honore sancti Ioannis Baptiste consecratum cellam etiam Oiadellis cum omnibus suis appendiciis villas etiam ecclesias et terras quas Theotardus clericus contulit iam dicto Cluniacensi cenobio Confirmamus etiam et corroboramus nostra apostolica auctoritate illam convenientiam quam fecit domnus Galterius Augustodunensis Ecclesie episcopus de monasterio quod dicitur Magabrense ad suam ecclesiam pertinente cum omnibus ad ipsum pertinentibus omnesque ecclesias et terras et quecunque supradictus locus Cluniacus videtur habere in iam dicto episcopatu in territorio vero Divionensi curtem Giuracum cum omnibus suis pertinentiis in comitatu quoque Autissiodorensi cellam in honore sancte Dei Genitricis consecratam in Dunziaco castro in comitatu quoque Arvernensi Silviniacum monasterium ubi sanctus Maiolus et sanctus Odilo requiescunt cum omnibus ad eumdem locum pertinentibus et cellam que vocatur Firmitas cum omnibus ad se pertinentibus cellam que vocatur Scuriolas ecclesiam etiam in honore sancti Sulpitii dicatam in villa que dicitur Langiacus et cellulam que vocatur ad Boscum in honore sancti Petri consecratam curtem etiam quam vocant in Frigido Monte monasterium quoque quod dicitur Rivis consecratum in honore sancte Dei Genitricis cum curte Lussiaco cum omnibus suis appendiciis ecclesiam que vocatur Marengum cum aliis terris eidem monasterio ab Eustorgio nobilissimo viro traditis cellulam etiam iuxta positam in honore sancte Dei Genitricis sacratam que vocatur ad montes monasterium autem Celsinianense cum cellis ecclesiis villis terris Carniacum videlicet Burnunculum Abolniacum Ginniacum Cardonetum et cum omnibus ecclesiis et terris ad ipsum monasterium pertinentibus cellam quoque ubi requiescit sanctus Florus quam tradidit supradicto loco Eustorgius clericus cum omnibus ad eam pertinentibus mansiones quoque in Brivatensi vico et monasterium etiam quod dicitur Volta in honore Sancte Crucis consecratum sicut sanctus Odilo predecessor tuus in predio parentum suorum construxit cum omnibus suis pertinentiis cellam etiam Relliacum cum curte et omnibus ad eam pertinentibus cellam etiam in honore sancte Martine consecratam que vocatur Ad Pontem omnes quoque ecclesias et terras et quecunque videtur Cluniacus possidere in iam dicto comitatu in episcopatu etiam Nivernensi cellam que vocatur sancti Reveriani cum omnibus suis pertinentiis ecclesiam etiam que dicitur Luperciacus quam Frotmundus dedit cum omnibus suis pertinentiis in comitatu Pictaviensi cellam Sancti Ioannis in villa que dicitur Mongon in episcopatu Sanctonico abbatiam Sancti Ioannis que vocatur de Engiriaco Abbatiam etiam Malleacensem concedimus tibi et apostolica auctoritate firmamus In abbatia autem Sancti Cypriani que est Pictavis concedimus tibi quod antecessores tui ibi habuerunt In episcopatu Caturcensi abbatiam Sancti Petri de Moyssiaco ut quietus debeas possidere nostra apostolica auctoritate confirmamus atque laudamus in episcopatu Vivariensi cellam Mizoscum cum omnibus que ibi aspiciunt cellam de Rumpono monte cellam ad fontes et cellam Riom cum omnibus que habere videtur supradictus locus Cluniacus in iam dicto comitatu vel episcopatu in episcopatu Uticensi monasterium in honore sancti Petri et sancti Saturnini dedicatum super ripam Rodani situm cum castro coloncellis et curte Tulleta cum omnibus ad se pertinentibus ex utraque parte fluminis in Trecassino episcopatu cellam in honore sancti Amandi consecratam in episcopatu Arausico cellam in Podio Odoieno monasterium in honore sancti Pantaleonis constructum cum omnibus ad ipsum pertinentibus in Vapincensi episcopatu cellam in honore sancti Andree constructam iam dicto Cluniacensi cenobio concessam a Rigaudo clerico cum omnibus suis appendiciis Ganagobiense quoque monasteriolum et curtem Valentiolam et omnia que videtur habere supradictus locus Cluniacus et de quibus rebus habet donationem et descriptionem atque de villa et castro Sarrianis et de omnibus que habet in patria que vocatur Provincia in Valentinensi episcopatu quod videtur habere cluniacensis locus in villa que dicitur Ales et in monte Sion monasterium Sancti Marcelli quod dicitur ad Salcetum cum omnibus suis pertinentiis et omnia que videtur habere ipse locus in illo episcopatu in episcopatu Viennensi monasterium quod vocatur Taderniacum cum cella que dicitur Causella et villa que vocatur Brocost et villa que dicitur Insula cellam etiam in castro Candiaco cum omnibus ecclesiis villis et terris que videtur habere iam dictus locus in ipso episcopatu in episcopatu Lugdunensi monasterium quod vocatur Amberta cellam etiam que dicitur Saluzatis cellam Polliacum cellulam Arthedunum cellam quoque Saviniacum et curtem Ambariacum ecclesiam Sancti Andreoli ecclesiam que vocatur ad Oratorium curtem de Romanis cellam Cavariacum cellutam Luiniacum villam Tusciacum omnes quoque villas et terras quas Wichardus moriens eidem loco Cluniacensi contulit cum omnibus que videtur habere supradictus locus in iam dicto episcopatu cellam etiam que vocatur Burgum quam Ancedeus comes Deo et Sancto Petro dedit fratribus eius et faventibus Burchardo videlicet atque Odone cellam etiam in honore sancti Georgii consecratam et ab Ainardo iam dicto loco Cluniacensi datam que etiam est iusta castrum quod vocatur Domena cellam etiam que vocatur Portus in honore sancti Stephani consecratam in episcopatu Bisuntinensi sitam in episcopatu Tullensi cellam que vocatur Ramengas Abbatiam Viziliacensem ubi sancta Maria Magdelene requiescit tibi concedimus in possidendum Monasterium vero Paterniacum eidem loco Cluniacensi per precepta regalia traditum cum omnibus que habere videtur in Burgundia et que ipsi monasterio in Alsatia dederunt imperatores Augusti Ottones monasterium quod dicitur Romanum cum omnibus ad se pertinentibus iam dicto Cluniacensi cenobio habere concedimus in perpetuum Confirmamus etiam et corroboramus nostra apostolica auctoritate illam convenientiam quam fecit Domnus Hugo Genevensis Ecclesie episcopus laudante et consentiente Rodulpho rege et domina Adeleida imperatrice de ecclesia Sancti Victoris martyris cum omnibus ad se pertinentibus Abbatiam autem Salsensem concedimus tibi cum consensu et cum licentia senioris nostri Henrici imperatoris Augusti sicut antecessores tui eam habuerunt Et supra dicto loco Cluniacensi nostra apostolica auctoritate hec omnia supradicta loca et monasteria cum cellis ecclesiis curtibus villis villulis servis et ancillis silvis vineis campis pratis aquis aquarumque decursibus et omnibus terris cultis et incultis ad supradictas potestates pertinentibus ipsi loco Cluniacensi tibique et tuis successoribus per huius nostri privilegii auctoritatem tenenda et possidenda concedimus in perpetuum ita ut nullus dux neque episcopus neque aliquis princeps neque quelibet magna parvaque persona de prefatis omnibus rebus et decimis que inibi pertinere videntur audeat molestare vel inquietare Nec non sub divini iudicii contestatione et districti anathematis interpositione statuentes decernimus ut nullus episcoporum nec quilibet sacerdotum in idem venerabile cenobium pro aliqua ordinatione sive consecratione oratorii vel altarium presbyterorum vel diaconorum missarumque celebratione nisi ab abbate ipsius loci invitatus fuerit venire aut ingredi presumat sed liceat monachis ipsius loci cuiuscunque ordinationis gradum voluerint suscipere ubicunque vel a quocunque tibi tuisque successoribus placuerit Abbates quoque de ipsa congregatione cum consilio fratrum Deum timentium secundum regulam sancti Benedicti communiter eligantur et ad consecrandum eos quemcunque voluerint ipsi fratres episcopum advocent Nec quovis modo quicunque episcopus seu archiepiscopus locum ipsum vel monachos eius excommunicare vel iudicare audeat sed semper sub tutela et immunitate Romane sedis soliusque Romani pontificis iudicio consistentes omnipotenti Deo securi et quieti deserviant Parata etiam a quocunque episcopo voluerint in opus consecrationum in ipso loco agendarum chrisma oleum sanctum atque oleum infirmorum accipiant Concedimus quoque tibi et ipsi venerabili loco et confirmamus apostolica auctoritate habere quandocunque vel quamdiu vobis placuerit percussuram proprii numismatis vel monete quemadmodum privilegiis venerabilium predecessorum nostrorum comperimus vobis concessum et confirmatum esse Tandem in fine per hoc nostre apostolice auctoritatis privilegium corroboramus tibi tuisque successoribus quidquid hactenus possedistis et acquisistis et deinceps quovis modo legaliter et iuste acquirere poteritis in perpetuum Si quis autem ausu temerario impiaque presumptione contra Deum et sanctos eius apostolos contraque animam suam hoc nostre apostolice [] maledictionis aculeo trans punctum nostre apostolice excommunicationis telo perfossum nostri etiam apostolici anathematis gladio transverberatum nec nisi per dignam satisfactionem saluti pristine reparandum Qui vero se ab hoc observaverit et inviolatum hoc nostrum privilegium permanere laudaverit hic benedictionem gratiam et omne bonum a retributore omnium bonorum Deo et in presenti seculo consequatur et in futuro Scriptum per manus Gregorii notarii et scriniarii sacri Lateranensis palatii in mense Martii indictione XI Datum Rome in palatio Lateranensi secundo Nonas Martii per manus Humberti sancte Ecclesie Silve Candide episcopi et bibliothecarii sante Romane et apostolice sedis anno primo pontificatus domni pape Stephani noni decimi indictione undecima
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter