utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02173355

Charter Number: 02173355
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1058
Date Type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
map View Map
Charter:
In nomine sancte et indiuidue Trinitatis Notum sit omnibus fidelibus presentibus de futuris quod ego Agnes Comitissa penitens de malefactis qua feceram Ecclesie S Ioannis et Ecclesiis qua ad eam pertinent in die consecrationis Ecclesie quando scilicet caput ipsius Monasterij dedicatum est gratia Precursoris Christi inuitante veni ad solemnitatem cum duobus filijs meis mecum venientibus Comite Pictavensi Willelmo qui cognominatus est Aigret et Guidone fratre eius In ipsa igitur consecratione Domino Arnulfo Xantonensi Episcopo ac venerabili Willelmo Engolismensi Episcopo honorabili quoque Brinnone Andegavensi Episcopo solemniter benedicentibus caput Monasterij astiti ego et duo filij met ante altare sancti Ioannis et omnes illas violentias et iniustas exactiones quas in villa vel in obedientiis Sancti Ioannis iniuste habuimus et tenuimus in presentia Dei et sanctorum Episcoporum et domini Gaufridi eiusdem Monasterij Abbatis et omnium qui ad dedicationem conuenerant pariter dimisimus et in perpetuum dimittimus Burgum quoque sancti Ioannis cum Ecclesijs qua in eo sunt et allodium quod iuxta est et omnia ad ipsum burgum pertinentia omnem scilicet terram arabilem cum vineis et nemoribus et pratis et syluis et aquis et fontibus et molendinis cultis et incultis qua olim Reges Francorum et Duces Aquilanorum sancto Precursori Christi dederunt sed postea raptores et mali homines abstulerunt ego et filij mei Ecclesie sancti Ioannis ad integrum restituimus concedimus et confirmamus curtem sancti Ioannis et cuncta qua in ea fuerint et omnes qui ad eam confugerint cuiuscumque criminis rei sint securos ab omnibus et tutos esse precipimus et nullus his quicumque intra ambitum eius fuerint dum intus fuerint aliquam violentiam inferre presumat Concedimus etiam vt omnes Prepositi eorum et Vicarij et sutores et pellet ani et molendinarij et hortulani et omnes famuli proprij et qui ballias eorum tenuerint et ministeria eorum habuerint et propria eorum opera egerint quos vel hereditario iure habuerint vel ipsi de hominibus burgi qui omnes fere iuris corum sunt pro voluntate sua de quolibet gradu elegerint quieti aut liberi sint ad seruitium eorum Nullusque ex his in expeditionem vel in exercitum eat nisi Comes bellum campestre facere voluerit Clerici quoque et milites ac mulieres vidue et pauperes omnes et peregrini qui orationis causa transeunt in custodia Abbatis et defensione Ecclesie perpetuo maneant Si Comes et Comitissa vel aliquis hominum de supradictis hominibus querimoniam fecerit Abbas de his omnibus in Curia sua instituam faciat et extra Curiam suam nullus eum de hominibus suis facere instituam compellat In hac immunitate et libertate sunt etiam illi duo vici intra burgum sancti Ioannis quorum vnus vocatur Rua Alerici alter Rua Episcopalis Nundinas atque mercata Ecclesie sancti Ioannis libere habenda concedimus Hominibus vero cuiuscumque negociationis causa transeuntibus venientibus et redeuntibus nullam vlterius violentiam inseremus Ceterum si aliquis de capite suo aut de consuetudine sua foris fecerit prius conueniendus erit et si emendare noluerit ad instituam cogendus erit Stagnum de blado et vino suo quotiens voluerint facient et minagium numquam dabunt et super stagnum eorum nullus aliud stagnum facere audebit Habebit etiam Abbas conductum in villa sancti Ioannis si quem conducere voluerit per se aut per Prepositos suos securus erit in villa in eundo et redeundo Prepositi sancti Ioannis et Vicarij de clamoribus qui ad eos venient instituam facient quod capiendum erit capient et quod soluendum erit soluent neque in captione neque in solutione aliquis eis vim inferre vel in aliquo resistere presumat Homines eorum supradicti si Monomachiam facere susceperint et etiam pro ea fide jussores dederint aut faciant bannum non dabunt si pro defensione Ecclesie et pro rebus sancti Ioannis arma protulerint et in quolibet loco sanguinem fuderint nulli de hoc nisi Abbati respondere habebunt Ipsius enim est dominium et quicquid in burgo omne habemus ab ipso procedit venda et nummularium et tabule eius Abbatis sunt proprie quicumque habere voluerit ab ipso habebit et ipse cuicumque voluerit dabit Tabulas nummulariorum vbicumque et quomodo voluerit ipse disponet et vbi eas esse perceperit ibi erunt Si aliquis causa vendendi aliquid in burgum attulerit vel alius pro eo illud emere quesierit nullus alteri vendat quousque ipse dimittat Ipse etiam Abbas habei in villa credentiam quindecim diebus Habet etiam preconem in villa et nullus alius ibi habet nec habere potest preconem Si aliquis domum aut vineam aut quamlibet terram vendere vel emere voluerit non valebit emptio aut venditio absque concessione Abbatis sed vterque emptor scilicet et venditor Abbati ad iuftitiam stabunt et quod sine ipso factum est irritum erit Si Abbas in aliqua domo nummum vel obolum vel quemlibet censum habuerit propter hoc tota domus in dominio ei erit nullus alius eam vel tradere vel capere vel auferre vel dare alicui poterit etiamsi multo maiorem censum in ea habuerit Vt autem in paucis multa colligamus in burgo et in cunctis pertinentijs eius et in omnibus que superius concessa et confirmata sunt secundum sapientiam a Deo sibi datam Abbatem sic dictum dominium suum libere et potenter habere concedimus et exercere Sed quia Ecclesia consuetudinariam procurationem nobis debet quam predicti nimia paupertate serre non potest placuit domno Abbati et fratribus eius vt de reditibus Ecclesie concederent nobis pro ipsa procuratione minagium fornagium preposituram credentiam quindecim dierum et in panetarijs diebus dominicis vnum denarium pelagium quoque de sale et gema si causa vendendi transferatur aliter autem nec peti debet nec dari Ad indicium tam procurationis quam huc vsque habuimus retinuimus vt detur Comiti et Comitisse quando in hanc villam veniemus aut nos aut successores nostri secundum quod uni cuique Monachorum illo die in Refectorio dabitur vna prebenda His ita finitis et deliberatis ego Agnes Comitissa et duo filij mei carissimi supradicti pro amore Christi et sancti Precursoris eius quieti ac libertati Ecclesie prouidentes ne quilibet eam amplius de suo iure valeat defraudare mansionem etiam nostram quam in burgo inhabitamus et furnos cum domibus in quibus sunt et domos quamuis perpaucas si quas tamen in burgo habemus et omnia que in burgo vel in his que ad eum pertinent possidemus omnia de Abbate et de Ecclesia habere volumus et concedimus ita scilicet vt omnibus annis publice moneta septem denarij pro his omnibus Ecclesie Sancti Ioannis censualiter persoluantur Omnia igitur sicut superius scripta et definita sunt concedimus et confirmamus ego Agnes Comitissa et duo filij mei Et vt firma in perpetuum maneant ponimus singuli in testimonium veritatis singula graua incensi super altare sancti Ioannis oblationem Deo in odorem suauitatis Si quis fane in posterum Rex aut Princeps aut Dux Comes Vicecomes aut qualibet persona Ecclesiastica vel secularis huius nostre constitutionis decretum rescindere voluerit et oblationem bone voluntatis nostre quam Deo et sancto Precursori eius facimus destruere presumpserit si his aut ter commonitus satisfactione idonea non emendauerit hereditatis et honoris nostri dignitate perpetuo careat et perpetrate iniquitatis reus in extremo examine eterni ignis qui paratus est diabolo et Angelis eius supplicio tremendo subjaceat Omnes autem qui hanc donationem nostram firmiter et instes seruauerint sit pax domini nostri Iesu Christi cum eis et in presenti hereditatem nostram in pace feliciter regant et in futuro sempiterne hereditatis premia percipiant Amen Facta est autem hec constitutio in celebri solemnitate consecrationis Ecclesie ad quam totius Aquitanie multitudo conuenerat cum scilicet caput Ecclesie dedicatum est in presentiam supradictorum Antistitum et domui Gaufridi eiusdem Monasterij Abbatis qui ad eius etiam confirmationem auctoritatis sue signa subscripsere S domni Willelmi Episcopi Engolifin S domni Brunonis Episcopi Andegauensis S domni Gaufridi Abbatis Angeliacensis S domne Agnetis Comitissa S domni Gaufridi Comitis S domni Willelmi Aigret S domni Guidouis fratris eius S domni Fulconis Comitis Angolismensis S domni Aimerici Vicecomitis Thoarcensis S Stephani Magalaudi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter