Charter Document - 02173361
Charter Number: 02173361
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1060
Date Type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
View Map
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1060
Date Type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
View Map
Charter:
Notum sit omnibus vobis tam presentibus quam et futuris quia ego Berardus filius quondam Berardi habitator in Hiongia castro dono Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et beate Marie semper Virginis ad locum e fundo Frontuniaco pendenti ad monasterio Cluniaco post mortem meam ad presens [autem] ad Marciaco quicquid tenet Durannus Ruffo abbas de Savigniaco reddat LX solidos de ecclesia Besoniaco ad Valgiaco ortum quo tenet Aiminus cum mansione et pratum quod tenet Martinus et cortilem quod tenet Arnaldus in Aliaco medietatem quam ibi habeo et de aliis locis ubicumque onorem dono in vestituram omnique anno usque ad mortem uxori mee et heredibus meis ad Marciaco eminam frumenti ad Casiaco denarii octo et cartallum unum ordei ad Buciaco duos sestarios vini ad Nigra Terram cartallum ordei et Assileo cartallum unum [vini totidemque] frumenti ad Saviniaco duos vini sestarios et al Petronem quatuor denarios et ad Calamita post mortem Roberte sorori mee dono Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo totam terram quam ipsa tenet et omnique anni vite sue duodecim denarios et ad Mussiaco unam asinatam racemis et post mortem meam et uxori mee et heredibus meis dono Domino Deo et sanctis ejus apostolis et Petro et Paulo totam hereditatem meam Et quicumque infringere voluerit vel contemnere hoc quod suprascriptum est maledictus sit a Deo patre et sanctorum angelorum et omnibus sanctis et sit anathema aranamatha S testibus Aginus et Artaldus frater ejus Wilelmus de Cubleto et Wicardus filius ejus Bernardus de Marzeo et Pontius de Taseo et Engela uxor ejus et Stephanus filius ejus laudaverunt et confirmaverunt