utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02173363

Charter Number: 02173363
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1060
Date Type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
map View Map
Charter:
Omnipotentis Dei virtutem humiliter conlaudando cauta circompspectione se debet intueri mortalis infirmitas ut dum pie interioris hominis acies revolvendo intuetur nil se novi in rerum creaturis superaddere nil sibimet ipsi agnoscit posse conferre anidmadvertat ipsius se etiam qui omnia condidit munere conditam nilque discat sibi tribuendo imputari debere immo ab ipso sibi collatis parce uti ipsiusque potentiam laudibus adtollendo prout ipse post veniens in hunc mundum docuit infirmioribus impertire hac per ipsos humiles quos membra esse sua fatetur ipsi restituere Ad quem itaque hec propositio pertendere velid finem jamjam intimandum esse censemus Ego itaque Girbertus de castro quod nuncupatur Firmitas et meus consobrinus Ervis prenomine Roscelinus hac quidam meus fidelis nomine Mainardus de Torei juxta quod a predecessoribus per temporum successiones ad nos usque devenit partem possidebamus de quadam ecclesia in nomine Domini et in honore apostolorum principis Petri dedicata que vulgariter vocitatur Villa et est in Nivernensi pago sita Hoc itaque quod nunc me in predicta ecclesia possidere dixi primo in divisione fratris mei Arnusti devenit qui videlicet antequam obiret ortatu Rodulfi monachi cuncta que sui juris in eadem villa erant Deo simulque beatis apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum se daturum spopondit Quod quia nundum cum predicto viro Mainardo qui ex his beneficiatus fuerat optinuerat preveniente communi sorte implere non valuit Pro ipsius itaque anime redemptione ex cujus inceptu nobis datum est ut hec inciperemus et nostrarum remedio animarum ego Girbertus et Ervis et Mainardus cuncta que in predicta ecclesia vel ad ecclesiam pertinentia hactenus more predecessorum possedimus predictis sanctis et predicto loco damus ut ab his quibus hec tribuimus in eterna tabernacula recipi mereamur Cunctis igitur pateat pro eternis nos carnalia permutasse Ob hoc ergo hoc apicibus assignamus futurorum garrulitati hanc cartulam obstaculum opponentes immo incautorum vel innocentium insipientie consulentes ut hac inspecta taceant et tacendo atque inconvulsa servando premii eterni pro quo hec agimus participes mereantur
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter