utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02173368

Charter Number: 02173368
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1060 - 1108
Date Type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
map View Map
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Notum sit omnibus sancte Dei ecclesie fidelibus quod ego Arnaldus Vualricus et uxor mea filiique mei et mee filie considerantes casum nostre fragilitatis venturum donamus pro remedio animarum nostrarum omniumque parentum nostrorum Domino Deo et sanctorum apostolorum principibus ad locum Cluniacensem cui preest pater Hugo auxiliante Domino quandam ecclesiam in honore beati Johannis consecratam atque in territorio Caturcino constitutam scilicet in villa Colnac vocabulo vocatam et cum ecclesia omnia alia que sibi sunt accidentia laudante Petro de la Rocca qui hanc ecclesiam de nobis ad fedum tenebat et filius suus et laudante Gauzelmo de Vosias cum suis liberis qui de Petro supradicto et de filiis suis hanc iterum tenebant ad fedum et laudantibus his subtitulatis scilicet Stephano et Rainaldo et Aone et Petro et Arnaldo qui de Gauzelmo et de illius filiis hanc ecclesiam rursus ad fedum habebant S Arnaldi qui cartulam istam manu sua firmavit et firmare rogavit tali pacto ut si quis ex mortalibus hoc contradixerit cum diabolo ejusque satellitibus adsit Facta est carta ista mense febroario regnante Phylippo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter