utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02173386

Charter Number: 02173386
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1062 - 1096
Date Type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
map View Map
Charter:
In nomine Domini Richerius archiepiscopus Notum sit omnibus tam presentibus quam et futuris quia veniens quidam miles Rosthelinus nomine ante nos una cum consensu et voluntate conjugis sue et liberorum suorum Frederii videlicet et ceterorum omnium deprecans obnixe ut concederemus ei ecclesiam Sancti Petri de Coona quam de beneficio ecclesie Sancti Stephani atque nostro tenebat dare ecclesie Cluniacensi ad constituendos monachos qui pro se et cunctis fidelibus Deo deservissent ac ibidem religiose viverent cujus preces suscipientes concessimus ei sed eo tenore ut heres illius predictam ecclesiam semper de nobis teneat monachi vero per ipsum habeant ita tamen ut omni tempore ecclesie Sancti Stephani et nobis debitam subjectionem exsolvant junioratus autem ecclesie quem presbiteratum appellant sicut hactenus integer fuit sic deinceps permaneat Denique si predictus heres contra nos deliquerit ut perdat eodem modo quo ipse tenebat monachi de ecclesia Sancti Stephani et de nobis habeant donec nobis ipse satisfaciat et ad sua tenenda redeat
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter