utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02173391

Charter Number: 02173391
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1063
Date Type: Internal, A.D., Regnal, Lunar
Resource Link(s): TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives CCE: cartae cluniacenses electronicae
map View Map
Charter:
Cum omnia orta occidant actaque senescant temporalia quoque more fluentis aque non retrorsum ultra dilapsam undam retorqueatis celeri lapsu inrecuperabili ter decurrant preclaraque facies honorque secularis glorie maxime quippe instabiles divitie preter hoc vis corporis aliaque hujuscemodi brevi tempore in dies dilabi videantur opere precium est animam autem aut facere in bono eternam excercitatione virtutum aut peccatorum contagione infectam munificencia elemosinarum Creatori reddere preclaram pro terrenis celestia capere terrena pro celestibus relinquere et ea pauperibus pro amore Dei factis deserendo sua tradere ut oratione ipsorum adipiscamur eterne hereditatem patrie Quocirca in nomine sancte et individue Trinitatis noverint cuncti fideles sancte Dei ecclesie tam presentes quam et futuri quod ego Roclenus sancte Cabilonensis ecclesie prepositus non inmemor Dominici verbi quo ait [] cupiens michi thesaurizare thesauros in celo ubi neque erugo nec tinea demolitur ubi fures non effodiunt nec furantur aliaque quam plurima hujusmodi in corde testimonia reputans pro remedio anime mee atque karissimi fratris mei Landrici qui in ultimo vite exitu constitutus hanc in subsequenti dicendam elemosinam fieri delegavit necnon et omnium parentum meorum dono et concedo Domino Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum ubi domnus Hugo abbas magis prodesse quam preesse videtur omnem hereditatem que michi vel fratri meo Landrico sive Umberto in villa Cianis devenit jure hereditario et que ibi habere videbamur vel ullus homo per nos eo die quo ante jam dictus frater meus Landricus ex hoc seculo decessit cum campis silvis pratis pascuis aquis aquarumque decursibus totum ad integrum inquisitum et inquirendum sine ulla calumnia vel consuetudine ullius mortalis hominis ut faciant rectores Cluniensium ab hodierno die et deinceps quicquid ex hinc facere voluerint sine ullo contradicente Si quis autem contra hoc aliquam calumpniam inferre temptaverit ira Dei manifeste super eum descendat et quod repetit vendicare non valeat potestateque judiciaria coactus auri libram componat et deinceps hec carta firma permaneat Haut secus memorie posterorum necnon et presentium designatione litterarum ne nostra bene gesta oblivionem ullatenus paterentur quemadmodum supradicta ita et infra dicenda scribere disposuimus ut nostri memoria in Cluniaco eternaliter haberetur per secula Quorsum tendamus amodo nostra disponat voluntas Namque supra situm jam antedicte ville Cianis terram que vulgari usu Precaria vocatur que in re aut in vero precaria non est pro salute anime mee atque dilectissimi fratris mei Humberti specialiter trado et concedo Domino Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum cui vir magne memorie Hugo abbas preesse videtur eo inquam pacto et eo denique jure ut quicquid faciendi eis placuerit in campis silvis pratis pascuis aquis aquarumque decursibus sine alicujus contradictione faciant et absque conjunctione et mixtione terre jam in primis dicte ab hodierno die [et] deinceps in eorum trado potestate dono porrigo atque concedo In silva autem supradicta scilicet vocata Precaria Tedbaldus Cabilonice consul urbis in proprios usus fugam bestiarum aggrestium retinere ambiens sed supradicti [viri] Rocleni domnique Hugonis Cluniacensis abbatis et sub eo degentium monachorum devictus peticionibus quicquid in prefata tellure juste aut injuste possederat Deo et beato Petro apostolorum principi fratribusque ibidem Deo famulantibus totum dimittit deserit ac relinquid Si quis autem contra hoc aliquam calumpniam inferre temptaverit ira Dei super eum manifeste descendat et quod repetit vindicare non valeat potestateque judiciaria coactus auri libram componat et deinceps hec carta firma stabilisque permaneat Ut autem firmius stabiliatur tactu proprie manus roboravi et roborandam testibus tradidi S Rocleni prepositi decanique S Landrici S Humberti S Adeledis matris eorum et filiarum ejus videlicet Geretrudis Ingeltrudis Marie ceterorumque parentum nobilium Actum publice Cabilonis civitate anno ab incarnatione Domini MLXIII indictione I epacta XVIII concurrente II presidente Rome Alexandro papa discretissimo regnante in Francia Philippo rege anno regni ejus V secundo magno anno ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi qui constat DXXXII annis decemnovenali cyclo LVIIIII nonas junii Hugo ad vicem cancellarii descripsit
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter