utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02173393

Charter Number: 02173393
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1063
Date Type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
map View Map
Charter:
Omnibus christicolis sub norma catholice fidei degentibus notum esse volumus quod ego Giraldus tunc clericus nunc autem gratia Dei monachus et Rotbertus presbiter locum Ispacensem in honore sancti Petri consecratum situm in episcopatu Nivernensi XX solidis comparavimus hoc est dimidiam ecclesiam et partem decime quam Oliverius miles in fisco detinebat cum consensu et laudatione eorum a quibus ipse possidebat eo tenore et ratione ut Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo Cluniensis cenobii traderetur Quod postea etiam ipsi ad quos legaliter pertinebat inspiratione divina tacti videlicet Gaufredus Raimundus Iterius et Rannulfus IIII fratres in tantum laudaverunt et auctorizaverunt ut venirent ante presentiam cunctorum Cluniensium fratrum et facerent donationem ex integro cunctis fratribus predicti loci pro remedio animarum suarum et omnium parentum suorum et hoc pacto acceperunt societatem in cunctis beneficiis eorum que in ipso loco et in ceteris sibi subjectis deinceps fierent et insuper cimiterium magnum et amplum addiderunt Quinetiam promiserunt quod custodes et provisores ipsius loci essent et hominibus inibi habitantibus nichil torture nec ipsis nec bestiis eorum deinceps facerent Quod si quis hec transgressus fuerit vel infregerit cum Juda traditore Domini porcio ejus sit nisi penituerit et emendaverit Raimundus vero avunculus eorum cum uxore et filiis suis alteram mediam partem ejusdem ecclesie similiter contradidit cum cimiterio et omnibus adjacentiis S Raimundi avunculi eorum S Gausfredi Raimundi Iterii et Rannulfi IIII fratrum qui hoc donum fecerunt S Oddonis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter