Charter Document - 02173427
Charter Number: 02173427
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1069 - 1075
Date Type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
View Map
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1069 - 1075
Date Type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
View Map
Charter:
Evangelicis atque apostolicis monemur institutis atque etiam majorum nostrorum provocamur exemplis ut sic ex abundantia nostra Christi servorum temporalem indigentiam relevemus quatinus eternorum abundantiam precibus eorundem cum eis assequi valeamus Quod non ex tristicia aut ex necessitate faciendum esse docet beatus apostolus quoniam hilarem datorem diligit Deus nec magnum esse reputat temporalia seminare cum suo tempore spiritalia debeamus indesinenter metere Quapropter ego Arraldus ecclesie Carnotensis indignus episcopus et ejusdem ecclesie canonica fraternitas notum fieri volumus omnibus orthodoxis ecclesie filiis tam presentibus quam futuris quod nos pariter bona fama virtutum Cluniacensis monasterii tanquam florentis hortuli suavissimo liliorum atque rosarum odore perflati et idcirco habende fraternitatis ejusdem monasterii desiderio divinitus inspirati prebendam quam habebat Fulcherius filius Nivelonis sic fratribus predicti monasterii rogatu ejusdem Fulcherii in perpetuos usus concedimus et canonica auctoritate firmamus habendam ut ab hac die in posterum usum fructum ejusdem prebende recipiant et ad utilitatem monasterii sui sive per se sive per suos ministros secundum suum velle disponant nullumque hebdomadale servitium in nostra ecclesia pro eadem prebenda faciant Predictus vero Fulcherius nichil temporale de prebenda ulterius recepturus quia pro remedio anime sue ad voluntatem Dei et nostram hanc elemosinam Cluniacensi monasterio fieri permittit nostra spirituali fraternitate et communium orationum suffragiis quamdiu vixerit non carebit immo et in vita et in morte propter hoc ipsum melius obtinebit Ut autem scriptura ista certum habeat firmamentum ego Araldus presul propria manu subter eam firmavi et majorum ecclesie nostre manibus confirmandam esse decrevi regiaque manu postea roboratam domno Richerio nostre ecclesie metropolitano deinceps obtuli roborandam signum Araldi episcopi signum Ingelrani decani et cancellarii signum Arnulfi cantoris signum Hildegarii archidiaconi signum Hugonis archidiaconi signum Adelardi subdecani signum Odonis ypocantoris signum Guimberti capicerii signum Ivonis presbiteri signum Ascelini presbiteri signum Herberti presbiteri signum Droconis presbiteri signum Maurini presbiteri signum Frodonis presbiteri signum Haldrici presbiteri signum Osberti presbiteri signum Fulcherii prepositi signum Guauterii diaconi signum Herberti diaconi signum Arnulfi diaconi signum Sanzonis diaconi signum Fromundi diaconi signum Fulcherii filii Nivelonis qui eadem prebenda vestitus erat signum Guidonis subdiaconi signum Guaslini subdiaconi signum Ebrardi subdiaconi signum Bernardi subdiaconi signum Hilduini filii Girardi subdiaconi signum Hilduini Saverici subdiaconi signum Guilelmi nepotis Osberti signum Stephani subdiaconi signum Frodonis subdiaconi