Charter Document - 02173448
Charter Number: 02173448
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1072
Date Type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
View Map
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1072
Date Type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
View Map
Charter:
Noverit industria omnium Christi fidelium et nunc presentium et evo sequenti futurorum quod quidam nobilis homo nomine Hesso omne predium omnia mancipia sive allodium suum situm in pago Brisgoacensi sive Archaim tradidit in manum Hermanni marchionis marchie Veronensis ea racione ut idem prenominatus marchio inde faceret quod idem prenominatus [Hesso postulasset Rogavit ergo marchionem predictum Herimannum] Hesso jamdictus totum allodium supra memoratum donare libera manu et addicare ad quamdam suam capellam que apud villam nomine Rimesengen in colle constructa habetur extra ambitum ville in qua capella Deo famulantes viverent ex possessionibus supradictis ad hoc inibi profecto deputatis ac donatis Quibus ita ordinatis adjecit etiam idem Hesso aliam postulationem scilicet ut prefatam capellam cum omnibus appendiciis suis sepe jam nominatus marchio donaret Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo ad monasterium Cluniacum ea lege ut annuatim illuc pro censu reddatur aureus unus Tradidit sibi in loco Perolteshol hoc in publico mallo legitime prenotato