utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02173452

Charter Number: 02173452
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1073
Date Type: Internal, Calendar
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
map View Map
Charter:
In nomine Genitoris et Geniti simul et ex ambobus procedentis Spiritus Sancti qui est trinus in unitate et unus in deitate per quem universa gubernatur creatura et cui famulantur celestia simul et terrestria ad cujus imperium obediunt maria a quo cuncta creata sunt omnia mirabiliter operata qui hominem ab humo plasmavit et in finem seculorum formam servi adsumens per passionem propriam misericorditer redemit et ne humanum genus periret sanctos apostolos suos predicare secundum sanctum euvangelium in universum mundum et confirmare in fide Christi credentes transmisit hec benigne disponens providentia divina non quo ipse alicujus egeat dono qui est omnia in hominibus sed ut offerentum placabile respiciat donum et bono desiderio concessionis accipiat sacrificium Ideoque ego Aldefonsus rex Ispaniarum atque Leonensis audiens scripture divine oraculum et adimplendum aliquantulum cupiens bonum ut tibi omnipotenti Domino Deo et nostro Patri pura mente de quo mihi tribuisti rederem aliquam partem pro remedio anime mee et pro anima patris mei et matris mee et omnium parentum meorum ex nomine sancte Trinitatis facio testamenti seriem et propriam donationem in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli ad locum Cluniacensem ubi preest domnus Hugo abbas de monasterio quod est constitutum in honore sancti Isidori martiris quod est situm inter duo flumina unum vocatur Carrion et alterum Pisorga et sicut supradictum est concedo et offero hoc monasterium ecclesie sancte apostolorum Petri et Pauli et abbati fratribusque suis qui secum in Dei auxilio sancte regule colla submittunt cum omni integritate sua quantum ad ipsum locum pertinet hec sunt monasteria cum villis suis et cum suis antiquioris terminibus scilicet montes et colles silvas prata vineas terras cultas et incultas ortos molendinos aquas fontes piscarias introitus et exitus Istam donationem facio et confirmo secundum meum jus sicut fuit donatum et confirmatum ad illum locum supradictum Sancti Isidori martiris in tempore patris mei vel parentum meorum attestante propheta qui ait Vovete et reddite Domino Deo vestro et in alio loco subsequenter ait Tua sunt enim omnia Domine et que de manu tua accepimus in tuo sancto timore detulimus tibi Oro Domine et te creatorem universitatis efflagito ut si quis temerarius aut quelibet potestas hunc conscriptionis testamentum ad irrumpendum venire conaverit vel contentionem aut disturbationem aliquam inmittere temptaverit sive ex propagine vel stirpe mea seu etiam quislibet rex vel comes aut pontifex hanc factionem infringere voluerit quisquis ille fuerit in primis a comunione redemptionis quod est corpus et sanguis Christi extraneus habeatur ut lucernis quibus videtur propria fronte carens picea tunica circumtectus cum Juda proditore in inferni baratro dimersus consors inveniatur et in ultimo juditio quando ipse apostolus Petrus cum Domino super duodecim tronos sessurus eum sentiat ultorem et terribilem judicem et in presentia regia vel juditiaria sententia coartatus X auri libras et omnia supra taxata vel scripta in duplum vel tripplum parare cogatur invitus Hanc scriptionem perpetua et firma semper obtineat Facta cartula testamenti IIII kalendas junii millesimo CXI regnante Aldefonso rege in Castella et in Legione Ego Aldefonsus rex hanc cartulam testamenti quam fieri elegi et legendo agnovi et manu mea signavi Sub Christi nomine sedis Palentine Bernardus episcopus confirmavit Sub juratus Christi Scemenus episcopus in Burcos confirmavit Sub potentia Christi Pelagius episcopus in Legione confirmavit In sede Astorica Petrus episcopus confirmavit Comes domnus Gunsalbus confirmavit comes Petrus Ansuria confirmavit comes Grunnio Gunsalbus confirmavit
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter