utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02173453

Charter Number: 02173453
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1073
Date Type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
map View Map
Charter:
Gregorius episcopus servus servorum Dei Hugoni abbati Cluniacensi salutem et apostolicam benedictionem Noverit sanctitas vestra hos fratres monachos monasterii sancti Remigii esse quibus apud sedem apostolicam pro consolatione loci sui quem Manasses Rhemensis archiepiscopus quotidie dissipat ac confundit diu commorantibus non aliud ad presens solatium opportunius exhibere potuimus quam quod eidem archiepiscopo literas pariter cum istis vobis redditas destinavimus in quibus eum si cum beato Petro et Romana ecclesia pacem sperare velit prefatum monasterium regulariter ordinare et in quiete dimittere multum rogamus et admonemus quas ut vestra caritas illi per idoneum nuntium mittat et nobis quidquid pro his fecerit oblata primum opportunitate rescribat nostra solicitudo desiderat Interim vero fratres istos desolationem loci sui videre fugientes benignitati vestre commendamus quatenus de his tamdiu curam habere non pigeat donec miserante Deo optatam quietem in monasterio suo eos habere posse contingat Data Rome II Kalend julii indictione undecima
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter