Charter Document - 02173472
Charter Number: 02173472
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1074
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
View Map
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1074
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
View Map
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Providentissimus Dominus et omnium cupiens malensque penitentiam quam mortem omnem prorsus excusationem subtraxit et ne errantes revocanti lapsos relevanti quicquam pretendere liceat post multa et immensa affluentis gratie sue beneficia humanam perpendens fragilitatem Date inquit elemosinam et omnia munda sunt vobis Hanc ergo inevitabilem ipsius amonitionem ego Jocerannus cognomento Grossus summa totius animi devotione amplectens anime mee quantulocumque providendum censui beneficio tenebam igitur ego et per me miles meus Dalmatius ecclesiam donatam ab antecessoribus meis Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacum Hanc ego ad presens sancte congregationi ejusdem loci dimitto sine ulla reservatione sine ulla conditione ut eam cum appendiciis perpetuo jure possideant sine ullo respectu et antiquam antecessorum meorum donationem confirmo Insuper ut hoc absque ulla inquietudine in perpetuum permaneat stabiliter consensu et peticione et etiam donatione ejusdem militis mei Dalmatii qui eam quasi in hereditarium fevum tenebat et ne hoc aliquis ulterius infringere temptet scriptis commendamus signis propriis consignamus S Joceranni S Dalmatii S Bernardi S Ingelberti Factum est anno Domini millesimo LXXIIII indicione XII abbate religiosissimo Hugone Dicata est eadem ecclesia in honore sancti Martini sita in villa que dicitur Aina