utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02173477

Charter Number: 02173477
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1074
Date Type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
map View Map
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Phylippo Heynrici regis filio monarchiam totius Francie regiminis obtinente ego Symon Medantensis castri providentia Dei comes reminiscens meorum genitorumque meorum gravis sarcine peccatorum ac meorum antecessorum Walterii ac Dogronis inspirante omnium bonorum inspiratore summo Deo coram meis obtimatibus pro remedio anime mee necnon genitorum meorum fratrisque ac supradictorum antecessorum Sancto Petro Pauloque apostolis ac monachis Cluniensibus Deo inibi militantibus XXVI libras exeuntes videlicet de decimis rerum hujus ville ad me pertinentium tres etiam culturas terre et pratum unum apud Medantam villam boscum etiam de Broilo ita tamen quod ad mei firmitatem castri licebit inde sumere que videbuntur utilia piscationes etiam hoc est gortos et omnes piscationes que sunt comitis de Gluton et de Bernecuria Et cum ego supradictis ista dem monachis construam illis monasterium in villa que dicitur Vaszicurta ut ibi Deo sedule serviant ac debitas laudes persolvant Testes Radulfus Malus Vicinus Rotbertus filius ejus Radulfus frater ipsius Rotberti Hugo Estavel Ascherius filius ejus Symon senescalcus Hubertus de Rose Ubertus filius ejus Wido de Rupe Hugo Brostesalz Drogo filius Walonis Herius de Medanta Warnerius de Calvomonte Ingelrannus de Cars Helyas de Gebereth
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter