Charter Document - 02173479
Charter Number: 02173479
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1075
Date Type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
View Map
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1075
Date Type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
View Map
Charter:
Gregorius episcopus servus servorum Dei Hugoni Cluniacensi abbati salutem et apostolicam benedictionem Si posset fieri optarem te pleniter scire quanta tribulatio me angustat quantusque labor quotidie innovatus fatigat et accrescens valde perturbat ut secundum tribulationes cordis mei fraterna compassio mihi te flecteret et in profusione lacrymarum coram Domino cor tuum effunderet ut pauper Jesus per quem omnia facta sunt et qui omnia regit manum porrigeret et solita pietate miserum liberaret Ego enim sepe illum rogavi prout ipse dedit ut aut me de presenti vita tolleret aut matri communi per me prodesset et tamen de magna tribulatione adhuc non eripuit neque vita mea predicte matri cujus me catenis alligavit ut sperabam profuit Circumvallat enim me dolor immanis et tristitia universalis quia orientalis ecclesia instinctu diaboli a catholica fide deficit et per sua membra ipse antiquus hostis Christianos passim occidit ut quos caput spiritualiter interficit ejus membra carnaliter puniant ne quando divina gratia resipiscant Iterum cum mentis intuitu partes occidentis sive meridiei aut septemtrionis video vix legales episcopos introitu et vita qui Christianum populum Christi amore et non seculari ambitione regant invenio et inter omnes seculares principes qui preponant Dei honorem suo et justitiam lucro non cognosco Eos autem inter quos habito Romanos videlicet Longobardos et Normannos sicut sepe illis dico Judeis et Paganis quodammodo pejores esse redarguo Ad meipsum cum redeo ita me gravatum proprie actionis pondere invenio ut nulla remaneat spes salutis nisi de sola misericordia Christi Nam si non sperarem ad meliorem vitam et utilitatem Sancte Ecclesie venire nullo modo Rome in qua coactus Deo teste jam a viginti annis inhabitavi remanerem Unde fit ut inter dolorem qui quotidie in me renovatur et spem que nimis heu protenditur mille quassatus tempestatibus quoquomodo moriens vivo Et eum qui me suis alligavit vinculis et Romam invitum reduxit illicque mille angustiis precinxit expecto Cui frequenter dico Festina ne tardaveris accelera ne moreris meque libera amore beate Marie ac sancti Petri Sed quia non est pretiosa laus neque sancta oratio cito impetrans in ore peccatoris cujus est vita laudabilis et actio secularis precor exoro rogo ut eos qui merentur audiri pro vite meritis vigilanti cura rogites ut pro me Deum exorent ea caritate eaque dilectione qua debent universalem diligere matrem Et quia utraque manu debemus uti pro dextera ad comprimendam impiorum sevitiam oportet nos quando quidem non est princeps qui talia curet religiosorum tueri vitam fraterna te monemus caritate ut inquantum potes vigilanti studio manum prebeas eos monendo rogando exhortando qui beatum Petrum diligunt ut si vere illius volunt esse filii et milites non habeant illo cariores seculares principes quia illi misera et transitoria vix tribuunt iste vero beata et eterna a cunctis peccatis solvendo promittit et in celestem patriam potestate sibi tradita perducit Volo quidem luce clarius intelligere qui revera sint illi fideles et qui eumdem celestem principem non minus pro celesti gloria diligunt quam eos quibus pro spe terrena et misera subjiciuntur Data Rome undecimo kalendas februarii indictione decimatertia