utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02173489

Charter Number: 02173489
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1076
Date Type: Internal, A.D., Calendar, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
map View Map
Charter:
Anno ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi millesimo septuagesimo sexto regni vero domni quarti Heynrici regis Deo propitio in Italia octavo decimo tercio kalendas madii inditione quarta decima Nos in Dei nomine Albertus filius quondam Adami qui dicitur de Fontanella et Imilda jugalibus filia Tedaldi seu Romanus filius quondam Johannis atque Angelberga item jugalibus et Lanfrancus filius quondam Hugonis de civitate Cremona quod professi sumus nos qui supra Albertus et Imilda jugalibus lege vivere Alamannorum et nos qui supra Romanus et Angelberga jugalibus seu Lanfrancus lege vivere Longobardorum ipsis namque Albertus et Romanus jugalis nostri et mundualdo meo que supra Angelberge nobis consentientes et subter confirmantes una cum notitia Osberti germani mei que supra Angelberge et Vuilelmi nepote meo in quorum presentia et testimonio certam facio professionem quod nullam me pati violentiam ab aliquo homine neque ab ipso jugali et mundualdo meo nisi mea bonaque spontanea voluntate spospondissem vita et mors in manu Dei est melius est nobis cum metu mortis vivere quam spe vivendi morte subitanea prevenire Ideoque nos qui supra Albertus et Imilda jugalibus necnon Romanus et Angelberga similiter jugalibus seu Lanfrancus volumus et statuimus atque per hanc cartulam judicati et ordinationis nostre confirmamus ut a presenti die habeat ad proprietatem habitatores monasterii Sancti Petri Cluniacensis hoc est petiam unam de terra juris nostri quam haberi visi sumus foris istam civitatem ibi prope in loco ubi dicitur Sablone et est petia ipsa de terra una cum accessione et ingressu qui ducit usque ad viam publicam per mensuram justam perticas legitimas octo et tabulas VI et uncias IIII coheret ei a mane Ambrosii et Lanzoni et in aliquid via ubi pergit predicta accessio a meridie Fulconi a sero Rolindis conjunx Vuazoni et in aliquid Bonani a montibus de Busi Ita ut inibi sit edi[fica]ta ecclesia et monasterium in honore sancti Salvatoris atque sanctorum angelorum Gabrielis et Raphaelis et omnium sanctorum et ut ibi fiat officium secundum regulam Sancti Benedicti et consuetudo predicti monasterii Sancti Petri Cluniacensis Igitur nos qui supra Albertus et Imilda jugalibus concedimus per hanc cartulam judicati et ordinationis nostre ad prefatum monasterium Sancti Petri capellam scilicet unam cum area in qua constructa est que est edificata infra jam nominata civitate Cremona et est consecrata ad honorem supradictorum angelorum Gabrielis et Raphaelis cum omnibus casis et rebus eidem capelle pertinentibus juris nostri et petias duas de terra similiter nostri juris una est arabilis in qua via percurrit et jacet ad locum ubi dicitur Sanctus Michael prope Persico et per mensuram est justam jugias octo et perticas novem coheret ei a mane Dalmona a meridie Sancti Ambrosii a sero via a montibus Sancti Gabrielis Sancti Laurentii Et alia petia est cum silva que est posita in vico et fundo suprascripto Persico ad locum ubi dicitur Raigade et est per mensuram justam perticas VI coheret ei a mane et meridie quod nobis reservamus et in aliquod Sancti Gabrielis a sero Sancti Gregorii a montibus similiter ut supra Similiter nos qui supra Romanus et Angelberga jugalibus volumus et statuimus atque per hanc cartulam judicati et ordinationis nostre confirmamus ad prelibatum monasterium Sancti Petri ad proprium mansos quattuor juris nostri de terra qui supra Romani et Angelberge jugalibus duo ex ipsis mansis habere visi sumus in vico et fundo Fartifingo et duo in vico et fundo Grumello et in eorum territoriis primum mansum in suprascripto vico Fartifingo et est detentus per Andream Grivaldi et est per mensuram justam inter sedimen et silvam cum ariis suarum seu terris arabilibus jugias tredecim et perticas decem secundus mansus in ipso loco Fartifingo fit detentus per Andream Vualperti et est per mensuram justam inter sedimen et vites cum areis suis seu terris arabilibus jugias novem tercius mansus in suprascripto vico Grumello et est detentus per rusticum qui dicitur Grata Caput et est per mensuram inter sedimen et vites seu silvas cum areis earum atque terras arabiles jugias quindecim et perticas sex et dimidia quartus mansus in jam nominato loco Grumello detinetur per Albertum Inverardi et est per mensuram justam inter vites et silvas cum areis suis seu terris arabilibus jugias octo et perticas octo et dimidia Et ego qui supra Lanfrancus volo et statuo per hanc cartam ordinationis mee confirmo in eodem monasterio Sancti Petri ad proprium petiam unam de terra prativa juris mei posita inter Padum et Pausiolo in loco ubi dicitur Gambina Lamberti presbiteri et est per mensuram justam perticas sex coeret ei a mane Fulconi a meridie Laurentii subdiaconi a sero Adami a montibus Ildebrandi et si alique alie sunt in his omnibus coherentes ab hac die in eodem monasterio Sancti Petri nos qui supra Albertus et Imilda jugalibus seu Romanus et Angelberga jugalibus et Lanfrancus sta[tu]imus per hanc cartulam donationis nostre et confirmamus in eodem monasterio facimus legitimam traditionem et investituram per cultellum et festucam nodatam per vuantonem et vuasonem terre atque ramum arboris seu vuandilac et nos ex omnibus jam denominatis postponimus vuerpimus et absentes nos exinde facimus et expertes et monasterio ex toto concedimus ut pars ipsius jure proprio possideat et quicquid voluerint per omnia absque omni nostra calumpnia liberam habeant facultatem tantum ad utilitatem monasterii Si quis vero quod futurum esse minime credimus si nos qui supra Albertus et Imilda jugalibus [quod absit] aut ullus de heredibus vel de proheredibus nostris seu qualibet opposita persona contra hanc cartam judicati ire quandoque temptaverit ut eam per quolibet ingenium infringere quesierimus tunc inferamus illi parti contra quam litem intulerimus uncias C de optimo auro et de argento libras CC et quod repetebamus vendicare non valeamus sed presens hec cartula judicati diuturnis temporibus firma et stabilis permaneat atque persistat inconvulsa cum stipulatione subnixa et ita ut nullus abbas de predicto monasterio Sancti Petri qui nunc et pro tempore fuerit neque pars prefati monasterii habea[t] virtutem nec potestatem predicta ecclesia que est edificanda submittere alie potestati ullo modo sed semper permaneat sub regimine predicti monasterii Cluniacensis neque de predictis rebus que supra ordinavimus vel de illis que daturi sumus habeant potestatem vendendi donandi precariandi commutandi li velandi neque in beneficium dandi nullo modo ut usus et fructus minui debeat a predicta ecclesia et monasterio quod ut supra diximus edificandum quod si factum fuerit irritum et vacuum fiat sed semper ad usum et sumptum fratrum scilicet monachorum permaneat qui in eodem monasterio habitandi sunt quia talis est nostra bona voluntas ut fratribus constituta annona non deficiat et insuper animabus omnium parentum nostrorum et omnium fidelium defunctorum in commune proficiat unde et pergamenum ac atramentarium de terra elevavimus nos qui supra Albertus et Imilda jugalibus scilicet Rainerii qui et Paganus notarius sacri palatii et sibi tradidimus et scribere rogavimus et testibus corroborari et obnixe confirmari unde quinque cartule superscripte ordinationis et judicati scripte et confirmate sunt Actum insuper scripta civitate Cremona feliciter Signum manibus istorum Osberti et Vuilelmi qui eandem Angelbergam germanam et amitam eorum interrogaverunt Ego Giselbertus judex sacri palatii rogatus subscripsi Ego Umfredus judex sacri palatii rogatus subscripsi Ego Albericus judex sacri palatii rogatus subscripsi Ego Johannes judex sacri palatii testis interfui et subscripsi Ego Adam judex sacri palatii rogatus subscripsi Ego Lanfrancus judex sacri palatii rogatus subscripsi Ego Albericus notarius sacri palatii rogatus subscripsi Ego Erlembaldus notarius sacri palatii rogatus subscripsi Signum manibus Alberici et Vualterii seu Rainbaldi lege viventes Alamannorum qui testes fuerunt Signum manuum Alberici et Vualterii seu Raimbaldi Tedaldi item Tedaldi seu Gisleberti atque Johannis et Adami necnon et Vuiberti testium Signum Vuiberti et Alberti seu Girardi atque Hungari et Tadi et Vuillelmi seu Omnibene et Petri qui testes interfuerunt Ego que super Rainerius qui et Paganus notarius sacri palatii scripsi post [t]radita complevi et dedi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter