utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02173490

Charter Number: 02173490
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1076
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
map View Map
Charter:
Ab exordio nascentis ecclesie quam longe lateque dilatari per orbem universitatis dispositor Dominus voluit constitutum ac sanctitum est ut queque loca sancta ac Deo dicata servis Dei jure ad disponendum atque regendum sint tradita de quibus Bellilocensis ecclesie filios esse novimus qui se ipsos suumque locum Sancto Petro in Cluniaco et venerabili patri domno Hugoni abbati suisque successoribus committunt atque donant in perpetuum obnixe deprecantes ut deinceps quasi suorum filiorum curam eorum agat dicentes se nullum preter eum habere pastorem ultra vel ejus successores Hujus rei igitur auctores ac laudatores silentio preterire non debemus sed potius eorum nomina pauperculis prenotare litterulis In primis domnus Wido Lemovicensis episcopus laudat atque testatur et in hoc non negandam suam licentiam esse ore claro proloquitur Dehinc domnus Froinus Tutelensis abbas et illius monasterii decanus laudat atque testatur et ut fieri debeat ore corde precatur Boni vero testimonii fratres ad faciendum clamant laudat enim strenuissimus miles Archimbaldus vicecomes et Boso vicecomes et Bego de Calvomonte nobilissimus miles ad extremum vero et inprimis laudat vir ille insignis Hugo scilicet de Castello Novo qui istius monasterii abbas esse dicitur atque ita affatur ego igitur Hugo gravi pondere peccatorum depressus tali ac tanto honore indignum me judico et pro Dei amore ac spe veniam consequendi dimitto Domino Deo et dono beato Petro in Cluniaco et honorabili viro domno H[ugoni] abbati suisque successoribus istud monasterium Bellumlocum nomine cum honore sibi pertinenti preter id quod retinere volo et hoc tamdiu donec ille qui dedit bone voluntatis inicium donet et ipse perfectionem Quin insuper laudatores ex hoc Carbonicences domini Rigualdus videlicet et Bernardus frater ejus Facta carta ista in mense aprilio anno ab incarnatione Domini MLXXVI regnante Philippo rege et domno papa Gregorio sacre religionis monarchiam regente S Willelmo Tolosano comite S Rigualdi S Hugonis et Hugonis fratrum S Geraldi de Betug S Geraldi Rotberti S Geraldi S Petri de Monte Mejano S Armanni de Liviniaco S Geraldi de Cabra
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter