utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02173491

Charter Number: 02173491
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1076
Date Type: Assigned
Resource Link(s): TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives CCE: cartae cluniacenses electronicae
map View Map
Charter:
Ille qui primum contra Deum erectus de celo faciente superbia est projectus sui non equanimiter solius ferens ruinam sua effecit astutia ut pro[h] dolor primi cultores paradisi sue sentirent pene dejectionem expulsi qui quemadmodum totam sibi denegatam spem revertendi persensit toto malitie sue adnisu institit ne amplius reverterentur quos sua calliditate decepit Verum quia non equali debuerunt pena constringi ille qui sponte et illi qui ceciderunt seducti ad illorum venit Creator incarnatus redemptionem ad illius vero perpetuam damnationem Hec autem quia ita est facta redemptio ut redemptorum etiam succurrere debeat bona operatio ipse jugiter invigilat ne per virtutum gradus illuc fiat ascensio unde per mala vitiorum fuit descensio Verumtamen Deus quos prescivit et predestinavit illos et vocavit nequaquam eos maliciosa illius voluntas ab ejus regno retrahere currentes quibit Evenire autem plerumque occulto Dei solet judicio in temptatione labi nonnullos quos postmodum tanto robustius Dei resurgentes adjutorio stare contingit quanto nequius maligni persuasio eos cadere fecit Quocirca quia solam sibi erectionem ad Deo satisfaciendum pro lapsu non sufficere credunt multimoda penitentie ac satisfactionis remedia exquirunt Quorum qui in seculari sunt potentiores dignitate monasteria edificant et inibi personas Deo servientes die ac nocte deputant qui non solum suorum existant interventores criminum sed etiam omnium populorum Bonas horum intentiones dum bonorum omnium inimicus usquequo ad effectum perveniat abrumpere nequaquam se posse doleat plerumque dum premia nequeat ipsa opera inmutat Nam sepe servientium frigescente in monasteriis caritate intrante neglegentia servitii Dei atque torpore Deus domum quam primitus sibi elegit discedendo deserit ita tamen ut quemadmodum dicitur propter David quecumque adhuc radix relinquatur de qua Christus tametsi ad tempus relictam domum visitare dignetur Sed semel arte maligni seclusum Deum cui non est pars cum iniquitate malignus quibus prevalet dolis vel quibuscumque potest versutiis ne Christo venienti detur aditus intrandi obsistit Quemadmodum in monasterio Bellilocensi contigisse manifestum est quod quidam viri magnates pro peccatorum suorum remissione cum magna rerum opulentia dudum ordini monastice religionis constituerunt quo dilabente res etiam vehementer sunt diminute Hoc videns et condolens ego Hugo de Castello Novo in cujus manum successione parentum venit quatinus cum Dei servitio res etiam promoveantur temporales cupio atque desidero illud delegare Sancto Petro et domno Hugoni abbati Cluniacensi ad ordinandum inibi Dei servitium et ordinem secundum regulam Sancti Benedicti tenendum atque hoc facio cum consilio et laudamento Widonis episcopi Lemovicensis atque Archimbaldi et Eblonis atque Bosonis vicecomitum necnon Girberti ac Bernardi fratrum Carbonicensium Subjungo etiam donum curtem et ecclesiam de Chamairaco et ecclesiam de Favars cum ipsa curte et item aliam curtem de Monte Catfredi et totum honorem de Essendoneis quem beatus Petrus habet et Ensailent et curtem de Adezans et de Beza atque totum honorem Favarcensem curtem de Monte et totum honorem quem beatus Petrus habet in Santria et in Rofiacense et ecclesiam de Condato cum ipsa curte necnon ecclesiam de Stranquillo cum ipsa curte Hec omnia supranominata dimitto Deo et Sancto Petro atque absolvo ac domno H[ugoni] abbati Cluniacensi atque ejus successoribus De toto autem alio honore quem beatus Petrus Bellilocensis habet absolvo censum et reditiones excepta illa quam Bernardus episcopus avunculus meus tenebat in suo dominio de vino atque cibariis et receptis illis que ipse tenebat in suo dominio Signum ipsius Hugonis S Widonis episcopi Lemovicensis S Archimbaldi et Eblonis atque Bosonis vicecomitum S Girberti et Bernardi fratrum Carbonicensium S Rigaldi et Hugonis de Curmontanis S Frodini abbatis S Willelmi abbatis Fiacensis Donum istud laudaverunt et auctoritate firmaverunt omnes terre nobiliores atque inferiores et si quid melius posset augeri
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter