Charter Document - 02173513
Charter Number: 02173513
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Presentation
Date: 1077 Circa
Date Type: Assigned
Resource Link(s): TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives CCE: cartae cluniacenses electronicae
View Map
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Presentation
Date: 1077 Circa
Date Type: Assigned
Resource Link(s): TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives CCE: cartae cluniacenses electronicae
View Map
Charter:
Omne quod secundum carnem cogitatur eo instabili varietate sepissime nutu quo ad rectitudinis statum minus in alium quemlibet consolidat quicquid vero e regione spiritali speculacione gerundum deliberatur tanto alicujus concussionis manu minime quatitur quanto velle et perficere pro bona voluntate ab illius illabitur dignatione qui heri et hodie idem continet esse Quare interioris contemplationi hominis statuens speculam ad ipsius nostrarum sudor actionum estuat necessario gloriam cujus preveniente nos gratia et subsequente illuminamur in tenebris firmamur in lubricis Tantis vero ac talibus ab ipsius pene crepundiis infantie super aquam refectionis educatus educationibus sed hactenus torpentis servi indulgens desidie divini tandem amoris servili depulso timore perfusus ebrietate minimus servorum Dei servus Tolosane urbis indignus ego Hysarnus episcopus sexta licet diei hora excolendam Domini vineam tardus aggredior operarius Est quippe in prefata civitate divino nutu sine quo nec defluit ab arbore folium quedam ecclesia prothomartyris Stephani tropheis insignata sub pastorali provisioni mee exiguitati contradita quem olim vario laquearium et parietum rutilo ex polita fulgore dominice mense ornamentorum vernans decore copiosis prediorum facultatibus censuumve opimis exuberans reditibus ecclesiis admodum circumcirca positis populari supereminebat concursione ut prima earum mater et sedes cunctorum vocaretur astipulatione Nunc autem decessorum pro dolor incuria a tante dignitatis non ad modicum ex inanita gloria ad tantam ecclesiastice gaze depopulationem suorumque devoluta est filiorum orbationem quatinus non modo de perpessa parietum magna ex parte conqueratur ruina verum etiam lugeat quod divini cultus religio a totius nisi fallor cleri excesserit memoria ut merito illud sibi coaptetur vaticinium spiritalium plangens ita Jherusalem destitutionem filiorum Quomodo obscuratum est aurum mutatus est color optimus dispersi sunt lapides sanctuarii in capitate omnium platearum Volens ergo ultimus prenominate ecclesie ego prefatus filius ejusdem condescendere desolationi obtentu et immunitate gloriosissimi nostri comitis Willelmi consultu eque monastice discipline propagatoris Cluniensium abbatis Hugonis auxiliante quoque et cooperante reverendo Hunaldo abbate loci Moysiacensis voluntate nec minus quorumdam inibi cohabitantium et spontanea deditione clericorum assensu vero primatum et principum prefati comitis ditioni militantium deliberavi divina inspiratione non tantum scissuras ejusdem sedis reintegrare ruinas implere ornamentorum prediorum facultatumve damna restituere verum etiam ecclesiasticum vigorem ad pristini status lineam totis nisibus corrigere Statui siquidem habita deliberatione ut quicumque clericorum abhinc et deinceps corpori voluerit [communicare] ecclesie p[relib]ate [mancipandum] se [noverit] rigori canonice vite V[er]bi gratia ut nichil sibi aliquid proprium habeat vel etiam quod absit dicat Omnes una prandeant una somnium capiant Communis omnibus secundum apostolice institutionis formam victus sit et vestitus Nulli preter licentiam sui prioris ubi ubi subpetat eundi vel evagan[di] libertas aliqua ut quibus unus Dominus una fides unum est baptisma unus existat spiritus et una anima Ne vero alicui ob penuriam victus tante auctoritatem diffinicionis transgrediendi male blandiatur occasio decernimus ac comunis consilii conspiratione statuimus quatinus per omnes archidiaconatus predicte sedis episcopatus canonici Deo inibi militantes archidiaconos ex propria congregatione communi consensu sibi eligant substituant et per succedentium hujuscemodi ministrorum ecclesie successiones archidiaconatum reditus accipiant possideant Dono igitur ego Hysarnus episcopus consilio gloriosissimi predicti comitis Willelmi suique fratris Raimundi comitis Rutennorum et cunctorum Tolosane regionis principum affirmatione et sanioris consilii sancte sedis canonicorum promissa regularibus institutis obeditione dono et in perpetuum possidenda relinquo sub communi vita regulariter in predicta sede canonicis viventibus prepositure scilicet ac decanie sacristane et capis colei cunctum honorem Dono vero omnem decimationem omnem ecclesie vel altaris oblationem dono totum ab integro frumentum quod antecessores mei et ego sancto Stephano portandum constituimus vel offerendum Dono autem illis cuncta episcopalium penitentiarum gaudia et omnes ecclesie thesauros in eorum mitto custodia eo scilicet tenore ut quicumque comes vel episcopus sive clericus vel aliqua laicalis persona ex illo thesauro furtive aliquid aut violenter distraxerit vel abstulerit excommunicationis feriatur sententia donec restituat quod male usurpavit Dono vero illam villam que Brakai cognominatur terras ejus videlicet ac vineas prata et cunctas ad illam pertinentes aquas atque silvas culta et inculta cum omnibus habitantibus in ea Dono autem eadem conventione sal meum omne quod accipio et habere videor de toto sancti Saturnini burgo Testamenti igitur confirmatione huic donationi confirmo ut liceat illis pro elemosina suscipere vel quocumque precio quicquid poterint emere de toto honore que ab antecessoribus meis vel a me quilibet clerici sive laici feraliter tenent Dono etiam extra muros predicte urbis Tolose trans omnes quas habeo ante portam civitatis ubi vocant Ad Faretrale Ego quoque Willelmus comes jam sepe predictus ad augendam hujus sancte institutionis dignitatem et servorum Dei in divinis obsequiis concedendam libertatem eleccionem ac missionem episcopi in predicta sede constituendi quam majores mei male sibi usurpaverant ejusdem ecclesie filiis relinquo atque soli arbitrio eorum sicut fieri debet permitto ut quemcumque ipsi communi assensu catholice elegerunt ego laudem et corroborem huic quippe facto adest presentia consilium favorque domni abbatis Cluniacensis supranominati unacum jam predicto Moysiacensi abbate aliarumque plurimarum nobilium personarum conventus Commendamus igitur hanc nostram salutarem cessionem et operationem ego predictus presul Hysarnus et ego ejusdem civitatis comes Willemus tuitioni protectioni et defensioni prefati domni et venerabilis Hugonis Cluniacensis abbatis tam ipsi quam omnibus in eodem loco abbatibus usque in seculum futuris ut quicumque maligne mentis homo quod fecimus pessima quod absit presumptione temerare vel infectum reddere studuerit ipse Dei et proximi provocatus amore et nostra supplicatione apostolice sedis non dedignetur pontificem interpellare et ita pro supradicti loci nostri sicut pro sui discucienda loci causa ante tante majestatis tribunal strenuissimus noster advocatus et precipuus [defensor stud]eat qui contra insurgentes insurgere [a]c facundus ratio nator adversus magniloquus obloquentium linguas assistere Ad hujus ergo institutionis nostre corroborandum []onem et nullo tempore penitus abolendam vestris pontificum pontifex papa reverentissime domne Gregorii pedibus hanc terras munimus descriptionis cartam Si quis igitur comes vel episcopus sine alicujus invasionis manus disceptatione concussione agitatione aliqua tam salutaris decreti temerare censi nam attemptaverit vel inquietaverit primo quantum spiritualis animadversionis gladius sub episcopali et apostolici quod terribilius interdiccione prevaleat expertus sicut ethnicus et publicanus se[cundo luat] in anima penas Hycar filii Karmi duplici in eternum et ultra contritione contritus Preterea que superius continentur ego Hysarnus sepe jam prenominatus addo etiam huic donationi eodem tenore quo supra quartam partem oblationum ecclesie sancti Saturnini sicuti habere videor ac possidere dono etiam tertiam partem cimiterii ejusdem ecclesie ne[c]non et pastum quem solent mihi reddere canonici ipsius loci in festivitate beati Saturnini Hoc totum dono et in perpetuum habendum concedo domino Deo ejusque gloriose genitrici semper virgini Marie atque beatissimo protomartyri Stephano et canonicis modo inibi canonice degentibus et futuris Insuper quoque dono eis quicquid ex eadem ecclesia ex consuetudine soleo habere similiter et quartam partem omnium ecclesiarum dioecesanorum illarum scilicet unde reddenda est Iterum ego Hysarnus episcopus supradicta nominatim colligens preposituram scilicet ac decaniam sacristariam et capis cobiam omnes archidiaconatus omnesque census et consuetudines quas habeo et teneo et habuisse vel tenuisse visus sum in ecclesia beati Saturnini quartam scilicet partem oblacionnem altaris terciam partem cimiterii pastum etiam quem debent mihi reddere operam quoque ejusdem ecclesie construende reddiciones iterum quasdam de ecclesia beate Marie Tolosane urbis usque adeo mihi redditas et consuetudines in eadem et cetera omnium ecclesiarum totius episcopatus ad me pertinentia totum omni modis dono Deo et sancto Stephano et sedi mee confirmo et arbitrio canonicorum ibi modo et in futuro manentium disponenda in perpetuum derelinquo tali convenientia ut ab hac ora nil de his que supradicta sunt mihi vel alie cuilibet magne parveque persone liceat auferre eidem sedi minuere vel commutare Facta carta ista sub presencia domni Willelmi Ausciensis archiepiscopi et Raimundi Lactorensis episcopi Petri prioris Raimundi Guifredi Petri Benedicti Bernardi Atonis Facta et firmata in manu domni Ugonis Cluniensis abbatis et Unaldi Moysiacensis regnante Philippo Francorum rege