Charter Document - 02173519
Charter Number: 02173519
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1078
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
View Map
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1078
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
View Map
Charter:
Anno ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi millesimo septuagesimo octavo mense martio indictione prima Quoniam quidem pius ac creator omnium rerum omnipotens Deus nobis in hoc vitam concessit seculo semper debemus illud agere unde hic et in futuro plenam apud omnipotentem Deum posimus consequi mercedem et illud continue studiose agere ut Deo purum et acceptabile munus offerre possimus ut in hoc seculo incolumes esse possimus et in futuro quod melius est vitam eternam eo concedente possidere mereamur Quapropter nos Otto filius quondam Cunitonis et Boniza jugalibus filia Bonizonis omnes de Insula que vocatur Cumensis qui profitemur nos ex natione nostra vivere lege romana et michi Bonize consentiente jugalis meus et confirmante qualiter hic subtus continuerit pro amore Dei redemptoris nostri et sanctorum apostolorum Petri et Pauli suadente Rigizone presbitero atque professus Cluniacensis monasterii et germano meo jam dicti Ottonis devoto corde pia mente donamus et offerimus ad ecclesiam Cluniensem que est constructa in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli et per jam dictum Rigizonem ejusdem ecclesie professum in vesturam et cartulam traditam sacrosancto altari legamus nominative inter campos et prata et silvas et pascualia juris nostri petie novem et sunt omnes in episcopatu Sancti Habundii et in valle que nominatur Vallis Telina et sunt posite infra territorium villarum que nominantur Cose et Roboredum Prima petia de terra est campus et castagnetum et pratum et arbores nucum super ea esse videntur et boscum cum saxo et gerbo ubi edificium est inceptum in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli et sancti Maioli et ad opus ecclesie Cluniensis et hec petia posita est in monte de Cose et nominatur Valaris coheret ei a mane Sancti Abundii a meridie Eriprandi de Blasonno et in parte concelibum jam dicte vallis de Cose a sero concelibum similiter a septemtrione via que est ad radicem ipsius montis et in parte Sancti Ambrosii et est area jam dicte terre cum campo et silva et prato et nuceto et bosco et saxo et gerbo ubi est jam dictum edificium inceptum totum insimul tenens jugias decem Secunda petia est sedimen et campus insimul et est in villa que vocatur Roboredum coheret ei a meridie Romani de Insula a mane via a sero Sancti Syri a septemtrione Andree de Insula et habet tabulas viginti IIII Tertia petia est campus et est in Roboredum et nominatur Stabium coheret ei a mane de heredibus Attoni Insulani a meridie de heredibus Alberci et Erlembaldi de Domaxio a sero quod nobis reservamus a septemtrione via et habet ipse campus tabulas octuaginta Quarta petia est similiter campus non longe et dicitur Genevrida coheret sibi ex omni parte concelibum et est area ipsius campi tabule C septuaginta Quinta petia est campus similiter ibi prope et dicitur Campus Siccus coeret ei a ma[ne] de heredibus jam dicti Attonis Insulani a sero et septemtrione concelibum et habet tabulas triginta IIII Sexta petia est campus infra territorium de Cose et dicitur Roncus a mane et a septemtrione Sancti Habundii a meridie via a sero Cumensis vicedomini et habet tabulas quinquaginta IIII Septima petia est pratum in territorium et in monte de Cose dicitur Messobium coheret a mane via a meridie et sero Ariprandi de Blasonno a septemtrione Sancti Ambrosii et habet tabulas sexaginta Octava petia est pratum et jacet ibi prope coheret ei ex omni parte Sancti Ambrosii et habet tabulas quinquaginta Nona petia similiter est pratum infra territorium Cose et dicitur Terminus Longus quantumcumque nobis pertinet de prato qui fuit quondam Staphixionis et similiter quantumcumque nobis pertinet de faula illa que fuit suprascripti Staphixionis in monte et in plano et si amplius de nostro jure infra dictas coherentias inventum fuerit excepto campum quem nobis reservavimus per jam dictam cartam donationis sacrosancto et venerabili cenobio Sanctorum apostolorum Petri et Pauli et Cluniessis ecclesie donamus et concedimus ut ab hac die et deinceps habeant et possideant pro salute animarum nostrarum qui supra Ottonis et Bonize et omnium parentum nostrorum necnon et omnium fidelium defunctorum Et insuper spondimus atque promittimus nos una cum nostris heredibus sacrosancte Cluniensis ecclesie sicut per hanc cartulam donavimus et tradidimus et sicut in ea superius peromnia continetur ab omni homine defendere quod si defendere non potuerimus juste et legaliter aut si contra hanc cartam donationis agere aut causare vel subtrahere quoquomodo presumpserimus tunc in duplum omnia sicut superius legitur jam dicte Cluniacensis ecclesie restituere promittimus sicut pro tempore meliorata fuerint sub extimatione in consimilibus locis pro animarum nostrarum parentumque nostrorum remedio quia sic decrevit nostra voluntas Et ne ullo tempore liceat nobis nolle quod volumus inviolabiliter sub jurejurando conservare promittimus cum stipulatione subnixa Actum in Insula feliciter S Ottonis et Bonize qui hanc cartam fieri rogaverunt et idem Otto conjugis sue Bonize consensit S Bertarii et item Bertarii patris et filii Gaufredi Baldicionis Lanfranci romana lege viventium testium S Heinrici Amizonis Eginonis testium Ego Ogerius notarius sacri palatii legi et scripsi Ego Rusticus notarius sacri palatii rogatus subscripsi Ego Albertus notarius et judex sacri palatii rogatus subscripsi Ego Oddo notarius et causidicus sacri palatii scr[i]ptor hujus cartule post tradita complevi et dedi Clementiam vestre bonitatis quatinus me peccatorem vestre fraternitatis participem faciatis exposco