utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02173525

Charter Number: 02173525
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1078
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
map View Map
Charter:
Dum in hujus vite exilio temporaliter vivitur studendum est unicuique fidelium maximeque laicali professione viventium ut de rebus a Domino sibi conlatis operariis Christi jugiter in ipsius vinea laborantibus aliquod subsidium impertiantur ut a superno Patrefamilias in retributione denarii cum eisdem remunerari mereantur Hujus itaque muneris capiendi gratia provocatus ego Rotbertus miles de Lu simulque filius meus Durannus donamus et concedimus omnipotenti Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo ad Cluniacense monasterium cui domnus Hugo abba preesse pariter et prodesse videtur duas vineas optimas unam scilicet apud Burziacum villam aliam vero apud Rezinz Hoc vero facio pro salute anime mee ac filii mei et pro requie conjugis mee defuncte ut Deus omnipotens nostri misereatur Si quis autem hoc donum [quod absit] ausus fuerit calumpniari anathema sit S Rotberti qui hoc donum fecit S Duranni filii ejus S Bernardi S Constancii prepositi Facta est autem hec donatio cum carta anno ab incarnatione Domini millesimo LXXVIII indictione I regnante Philippo rege Francorum
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter