Charter Document - 02173544
Charter Number: 02173544
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1079
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
View Map
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1079
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
View Map
Charter:
Quoniam remissio peccatorum in elemosinis constat dicente Domino Date elemosinam et ecce omnia munda sunt vobis et quia Sicut aqua extinguit ignem ita elemosina extinguit peccatum ego Wilgelmus a vitiis cogitans et de peccatis meis ut Deus omnipotens indulgeat mihi in futuro seculo in obitu meo dedi in elemosinam in monasterio Cluniaco in obedientia Sancti Petri que dicitur Graciago domno abbati Ugoni et monachis suis ut habeant et possideant usque in finem sine ulla querela cabanariam unam in villa que vocatur Fageta prope castrum Sexagum in presentia domni Martini decani Sane si quis homo hanc donationem contradicere voluit non valeat sed componat in vinculo pro hoc libram auri unam et insuper sit excommunicatus et condempnatus in infernum cum Datan et Abiron et cum Juda traditore Domini nisi resipiscat et ad emendationem perveniat Wilgelmus Aiton firmavit alius Wilgelmus scraor castri firmavit Bertrannus firmavit Ebraldus firmavit Est autem scripta hec carta in predicta obedientia Sancti Petri Graciago anno ab incarnatione Domini millesimo septuagesimo nono indictione tercia regnante Philippo rege Francorum