utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02173552

Charter Number: 02173552
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1080
Date Type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives CCE: cartae cluniacenses electronicae
map View Map
Charter:
Dominus Deus celi et terre maris et omnium que in eis sunt creator et rector sub cujus potestate universa consistunt super homines quos ad imaginem suam formavit reges et duces ceterasque potestates constituit ut ipsi factorem suum super se recognoscant et prout possunt specialiter ei deserviant ab ipso quoque pro perituris eterna recipiant Quapropter ego Philippus gratia Dei Francorum rex cum ex nostra regali liberalitate omnibus rationabiliter petentibus inpertiri debeam illis tamen vehementius concedere debeo quos constat religiose petere et divinis cultibus devotius inservire Si enim pie voluntati hominum prebuerimus assensum nos cum eis remunerandos in superna retributione procul dubio credimus Idcirco noverit universitas sancte matris ecclesie tam presentis quam future etatis fidelium quod quidam nobiles viri videlicet Hadericus clericus sancte Aurelianensis ecclesie filius et frater ejus Isembardus miles et nepotes eorum quidam videlicet Cluniacensis monachus nomine Wido abbas Sancti Benedicti super Padum et fratres ejus Gaufridus et Gibaldulus et Oudalricus miles cum fratre suo Walterio et Wido Largus atque filius ejus Tetbaldus necnon etiam Albertus filius Tescelini Felicis cum uxore sua Belina et filiis suis nostre serenitatis adierunt presentiam rogantes et obnixe postulantes ut de quibusdam suis terris Domino Deo et beatis apostolis ejus Petro et Paulo loco Cluniaco religioso monasterio cui domnus Hugo venerandus abba preest aliquid darent et in ipsa possessione super Wadum Pitueris ecclesiam ad predictum monasterium pertinentem in honore Dei omnipotentis ac beate Marie semper virginis ac beatorum apostolorum Petri et Pauli constructam per nostrum regale preceptum firmaremus ut diutius atque constantius sue voluntatis persisteret effectus Quorum petitioni libenter annuimus Obtinuerunt etiam idem ipsi nobiles viri quos supra memoravimus apud Raynerium Flandrensem qui tunc temporis Aurelianensis ecclesie episcopus habebatur ut eis liceret eandem ecclesiam suo consensu fundatam de alodis suis et beneficiis que in predicto episcopatu sunt dotare Que autem sunt illa que huic devotioni annuerint ita distincte et quasi propriis nominibus annotari placuit alodum videlicet de Sinaquis cum vineis et virecto terris cultis et incultis alodum de Gannonis Villa cum culturis et quicquid ibi adquisivit Wido Largus servitio vel peccunia sua et grangiam unam Pitueris Cum his etiam dedit ibi Hadericus domum suam que est Aurelianis in alodo suo cum alodo et cum vasis omnibusque rebus suis que ibi erant necnon etiam partem sui alodi de Monte Barresio insuper etiam omnia sua aloda ubicumque sunt cum consensu parentum suorum supradictorum Concedo etiam predicte ecclesie ospites omnes quicumque inibi hospitari voluerint necnon omnia quecumque nunc habet et adquirere poterit juste Et ut hec carta stabilis et firma permaneat eam caractere nostri nominis et sigillo nostro firmari et corroborari precipio Quod a nobis sanccitum si quis in posterum violare vel permutare presumpserit centum libras auri persolvat Signum Ade dapiferi S Simonis S Waleranni camerarii S Alberti filii Tescelini S Walterii de Sancto Salomone S Maynardi nepotis Walterii S Beline uxoris Valterii S Hugonis de Stulviaco S Johannis militis S Widonis Largi S Letaldi S Herberti de Gironis Villa S Aderici S Fulconis filii Letaldi Data per manus Rotgerii cancellarii VII idus aprilis anno incarnati Verbi M octogesimo indictione III epacta XX VI regnante Philippo rege anno XVIIII Signum + Phillippi regis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter