utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02173562

Charter Number: 02173562
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1080
Date Type: Assigned
Resource Link(s): TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives CCE: cartae cluniacenses electronicae
map View Map
Charter:
Venerando patri et dilectissimo domino suo domino abbati H[ugoni] A[defonsus] Dei ordinante gratia Yspaniarum rex salutem et amicitiam veram Perlectis venerande pater vestre dilectionis et sanctimonie apicibus in quibus paternitatis vestre salutaria monita habundantissime recognovi regi regum gratiarum actiones retuli de cujus gratuita benignitate tantum tanque preclarum patrem atque patronum habere promerui qui me filium suum licet peccatorem de suavissimo sue consolationis fonte per dulci fluo sua scripta visitat visitando castigat et castigando in totius honestatis via reformat Unde majestatis vestre preclaram benignitatem deposco ut me filium vestrum contra vos vel sanctissimum locum vestrum secus quam debeam vel in minimo sentire non esitetis Deum enim cui omnia nuda et aperta sunt testor non est homo in mundo quem adeo diligam non est locus sub celo cui tam familiaris ad heream vel in quo tantam confidentiam habeam Quod si cuncta ordinans Dei providentia hoc ordinaret ut in aliquo tempore diu desideratum facie ad faciem vos viderem quo jucundo corde vos susciperem qua leta mente vos cognoscerem immo consiliis vestris omnibus modis adquiescerem De cetero vero sciatis me ad presens in pacificandis Yspanie urbibus valde adtentum esse que postquam quod Deo annuente in proximo futurum est mihi adcline fuerint ecclesie quam edificatis auxilium faciam et voluntati vestre summopere adquiescam Nunc vero per domnum Siguinum virum omni veneracione dignissimum decem milia talentorum vobis transmitto De Nazara vero illud quod domnus archiepiscopus precipiet et auctoritas domni pape confirmabit stabilitum erit Orate pro me pater et sanctissimum gregem vestrum ut pro me oret commonere facite Domno vere Siguino de his que vobis de mea parte dicet tamquam mihi si presens adessem credite
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter